Textkit Logo

Something found in the "Praeco Latinus"

Here's where you can discuss all things Latin. Use this board to ask questions about grammar, discuss learning strategies, get translation help and more!

Moderator: thesaurus

Something found in the "Praeco Latinus"

Postby Carolus Raeticus » Fri Aug 08, 2014 7:43 pm

Salvete!

While perusing the Praeco Latinus I stumbled upon this Latin story which I wanted to share with you:

H.A.S. wrote:Origo Nicotianae (Fabula Arabum)
Propheta aliquando in agro ambulans serpentem invenit frigore paene exstinctum. Quem misericordia commotus sustulit et focillavit.
Quum iam serpens animum recepisset, dixit: "Dive propheta, scito quod te nunc mordebo."
"Eccur?" quaerit Mohammed.
"Quia genus tuum hoc meum persequitur et exstirpare conatur."
"Nonne etiam genus tuum," inquit propheta, "adversus meum quotidie bellum gerit? Insuper quomodo potes tam ingratus esse tamque cito oblivisci, me vitam tibi reddidisse?"
"Gratitudo," respondet serpens, "in mundo non exstat. Etiamsi tibi parcere vellem, tamen alius generis tui postea me interficeret. Nomine Allah, mordebo te!"
"Quum nomine Allah iurasti, ego causa esse nolo, quod iuramentum frangas." Quo dicto, propheta manum serpenti ad os praebuit.
Serpens eum momordit; Mohammed autem venenum e vulnere exsugit et in terram exspuit. Eodemque loco planta est exorta, quae venenum serpentis et misericordiam prophetae in se coniungit. Hanc plantam homines nicotianam vocant.
(Praeco Latinus, 1896, Vol. II, Nus. 5)

Valete,

Carolus Raeticus
Carolus Raeticus
Textkit Fan
 
Posts: 221
Joined: Mon Jun 07, 2010 11:46 am

Re: Something found in the "Praeco Latinus"

Postby Phil- » Tue Aug 12, 2014 1:01 am

Very interesting. Tobacco, a blessing and a curse!
Phil-
Textkit Neophyte
 
Posts: 64
Joined: Tue May 27, 2014 12:44 am
Location: USA


Return to Learning Latin

Who is online

Users browsing this forum: No registered users and 43 guests