Valde delectabar Ovidii Poemata legens cum iter meum suave subito impeditum sit:
Ergo, ubi contigerint positi tibi munera Bacchi
atque erit in socii femina parte tori,
Cur positi? Num munera posita magis quam positi dicendum sit? Fortasse non posita munera sed positi Bacchi recte legendum... Sunt munera positi dei necnon munera posita dei? Estne Bacchus positus cum Ariadnam amavisset?
Gratias multas quibuscumque me iuvare vellint! Salvete!
