Textkit Logo

Odd construction in Tacitus

Here's where you can discuss all things Latin. Use this board to ask questions about grammar, discuss learning strategies, get translation help and more!

Moderator: thesaurus

Odd construction in Tacitus

Postby Nesrad » Thu Dec 20, 2012 1:08 pm

From the Annals, book XVI, c. 8:

Interim vulgato Agrippinae periculo, quasi casu evenisset, ut quisque acceperat, decurrere ad litus. hi molium obiectus, hi proximas scaphas scandere; alii quantum corpus sinebat vadere in mare; quidam manus protendere; questibus, votis, clamore diversa rogitantium aut incerta respondentium omnis ora compleri; adfluere ingens multitudo cum luminibus, atque ubi incolumem esse pernotuit, ut ad gratandum sese expedire, donec aspectu armati et minitantis agminis disiecti sunt. Anicetus villam statione circumdat refractaque ianua obvios servorum abripit, donec ad foris cubiculi veniret; cui pauci adstabant, ceteris terrore inrumpentium exterritis. cubiculo modicum lumen inerat et ancillarum una, magis ac magis anxia Agrippina quod nemo a filio ac ne Agerinus quidem: aliam fore laetae rei faciem; nunc solitudinem ac repentinos strepitus et extremi mali indicia. abeunte dehinc ancilla 'tu quoque me deseris' prolocuta respicit Anicetum trierarcho Herculeio et Obarito centurione classiario comitatum: ac, si ad visendum venisset, refotam nuntiaret, sin facinus patraturus, nihil se de filio credere; non imperatum parricidium. circumsistunt lectum percussores et prior trierarchus fusti caput eius adflixit. iam in mortem centurioni ferrum destringenti protendens uterum 'ventrem feri' exclamavit multisque vulneribus confecta est.

I'm wondering why the future infinitive is used here where one would expect a 'contrary to fact' (futuram fuisse) infinitive. Does anyone have an explanation to offer?
Nesrad
Textkit Neophyte
 
Posts: 66
Joined: Thu Nov 01, 2012 1:10 pm

Return to Learning Latin

Who is online

Users browsing this forum: No registered users and 41 guests