Textkit Logo

a brief reading from Petronius

Here's where you can discuss all things Latin. Use this board to ask questions about grammar, discuss learning strategies, get translation help and more!

Moderator: thesaurus

a brief reading from Petronius

Postby cantator » Fri Aug 06, 2010 4:31 pm

Salvete, potatores et gustatores exquisiti :

http://linux-sound.org/audio/petronius-the_werewolf.mp3

Haec est recitatio brevis et deformata. Pro experientia optima legete cum ebriosi aut soluti estis.

Valete,

dp

Vero suget Latinitas mea.
Similis sum folio de quo ludunt venti.
User avatar
cantator
Textkit Fan
 
Posts: 278
Joined: Fri Jun 02, 2006 9:21 am
Location: NW Ohio USA

Re: a brief reading from Petronius

Postby Alatius » Sat Aug 07, 2010 11:58 am

Thank you! Excellent voice; very pleasant to listen to. You pronounce "suavius" with four syllables; better "svavius" (same with "persuadeo"). You sometimes misplace the stress, I think. In the text below, I have marked the accent in the relevant words; note especially "illíus", and verbs of the second conjugation. Some of my corrections are arguable: traditionally, it is held that "itaque" is stressed "ítaque" when the meaning is "therefore", and "itáque" when meaning "and thus". Allen (p. 87) argues for "ítaque" in all cases.

Postquam ergo omnes bonam mentem bonamque valitudinem sibi optarunt, Trimalchio ad Nicerotem respexit et: "Solebas, inquit, suavius esse in convictu; nescio quid nunc taces nec muttis. Oro te, sic felicem me vídeas, narra illud quod tibi usu venit." Niceros delectatus affabilitate amici: "Omne me, inquit, lucrum tránseat, nisi iam dudum gaudimonio dissilio, quod te talem vídeo. Ítaque hilaria mera sint, etsi tímeo istos scolasticos ne me rídeant. Viderint: narrabo tamen, quid énim mihi aufert, qui ridet? Satius est rideri quam derideri."
Haec ubi dicta dedit talem fabulam exorsus est:
"Cum adhuc servirem, habitābamus in vico angusto; nunc Gavillae domus est. Ibi, quómodo dii volunt, amare coepi uxorem Terentii coponis: noveratis Melissam Tarentinam, pulcherrimum bacciballum. Si quid ab illa petii, nunquam mihi negatum; fecit assem, semissem habui; quidquid habui in illíus sinum demandavi, nec unquam fefellitus sum. Huius contubernalis ad villam supremum diem obiit. Ítaque per scutum per ocream egi aginavi, quemádmodum ad illam pervenirem: scitis autem, in angustiis amici apparent.

"Forte dominus Capuae exíerat ad scruta scita expedienda. Nactus ego occasionem persuádeo hospitem nostrum, ut mecum ad quintum miliarium veniat. Erat autem miles, fortis tanquam Orcus. Apoculamus nos circa gallicinia; luna lucebat tanquam meridie. Vénimus inter monimenta: homo meus coepit ad stelas facere; sédeo ego cantabundus et stelas numero. Deinde ut respexi ad comitem, ille exuit se et omnia vestimenta secundum viam posuit. Mihi anima in naso esse; stabam tanquam mortuus. At ille subito lupus factus est. Nolíte me iocari putare; ut mentiar, nullíus patrimonium tanti facio. Sed, quod coeperam dicere, postquam lupus factus est, ululare coepit et in silvas fugit. Ego primitus nesciebam ubi essem; deinde accessi, ut vestimenta eius tollerem: illa autem lapídea facta sunt. Qui mori timore nisi ego? Gladium tamen strinxi et in tota via umbras cecidi, donec ad villam amicae meae pervenirem. In larvam intravi, paene animam ebullívi, sudor mihi per bifurcum volabat, oculi mortui; vix unquam refectus sum. Melissa mea mirari coepit, quod tam sero ambularem, et: 'Si ante, inquit, venisses, saltem nobis adiutasses; lupus énim villam intravit et omnia pecora tanquam lanius sanguinem illis misit. Nec tamen derisit, etiamsi fugit; servus enim noster lancea collum eius traiecit'. Haec ut audivi, operire oculos amplius non potui, sed luce clara Gai nostri domum fugi tanquam copo compilatus; et postquam veni in illum locum, in quo lapidea vestimenta erant facta, nihil inveni nisi sanguinem. Ut vero domum veni, iacebat miles meus in lecto tanquam bovis, et collum illíus medicus curabat. Intellexi illum versipellem esse, nec postea cum illo panem gustare potui, non si me occidisses. Viderint alii quid de hoc exopinissent; ego si mentior, genios vestros iratos hábeam."
Alatius
Textkit Fan
 
Posts: 268
Joined: Mon May 14, 2007 11:21 am
Location: Upsalia, Suecia

Re: a brief reading from Petronius

Postby cantator » Sat Aug 07, 2010 2:29 pm

Alatius wrote:Thank you! Excellent voice; very pleasant to listen to. You pronounce "suavius" with four syllables; better "svavius" (same with "persuadeo"). You sometimes misplace the stress, I think.


Thanks for listening, Alatius, and thank you for the suggestions. No doubt I've articulated a litany of errors, the recording was a 1st-take reading. My guess is that Trimalchio indulged in a fair share of malappropisms and mispronuciations too.

Think of my pronunciation as being close to that of a rudely educated Swabian in 12th century Orleans. ;)

Best,

dp
Similis sum folio de quo ludunt venti.
User avatar
cantator
Textkit Fan
 
Posts: 278
Joined: Fri Jun 02, 2006 9:21 am
Location: NW Ohio USA

Re: a brief reading from Petronius

Postby adrianus » Sun Aug 08, 2010 3:05 pm

Great speaking voice, cantator. You're aptly nicknamed. Is there any slight Scottish in your tones? (just curious because I love them)
Quàm bellam vocem ad recitandum et aptum agnomen tuum, cantator! Manentne vestigia tonorum scoticorum levissima? Modò curiosulus sum quia tales toni placent.
I'm writing in Latin hoping for correction, and not because I'm confident in how I express myself. Latinè scribo ut ab omnibus corrigar, non quod confidenter me exprimam.
adrianus
Textkit Zealot
 
Posts: 3270
Joined: Sun Sep 10, 2006 9:45 pm


Return to Learning Latin

Who is online

Users browsing this forum: Google [Bot], Jandar and 92 guests