Page 1 of 1

Tabulae Pictae

Posted: Sun Jul 08, 2018 7:10 pm
by Michael Champagne
Feminae Epistolam Amatoriam Legentes
Ferdinand Georg Waldmuller

Quattuor feminae post vas florium signumque duorum cupidinum laetentes legunt epistulam, quae tenetur a femina proxima. Aliae circumstant ut videant. Singulae obscurae sunt tenebris, tenens minus aliis. Crines illius cincinnati sunt in inferiore parte, vestimentum est ater.

Illuminata sunt vas florium et signum, et media tabulae pictae statuuntur. Ex vase crescunt sinistrorsum rosae colorum rosei, albi, flavique. Una alia rosa coloris rosei crescit margine dextera, post epistulam, sed propius spectatorem. Vas ipsud aureum est, et picti sunt in eo homines at aedificia. Prope vas thesaurus est, aureus quoque.

Signum cupidinum duorum dextrorsum statuitur. Unus conatur egredi, alius eum sistere manibus. Ambo spectant humum prout aliquid humi lateat.

In margine laeva tabulae pictae est cortina rubra et candida.
Image
Ferdinand Georg Waldmueller - Der Liebesbrief sRGB
Ferdinand Georg Waldmüller
[Public domain]

Re: Tabulae Pictae

Posted: Mon Jul 09, 2018 7:50 pm
by Michael Champagne
Uvae et Iuglandes in Mensa

In mensa rotunda sunt quinque iuglandes, uvae in catino, cultellus, nucifrangibulum, et mappa.

Paene tota mensa tegitur mappa, nisi pars extrema in laeva margine, ex qua fusca videtur mensa, et lignea. Abscendia tabulae pictae est fere idem fuscus. Mappa albi coloris est, et rectas rugas habet. In mappa propius margine laeva quinque iuglandes sunt, quorum quattuor congregantur, et alius ponitur extra congregationem sinistrorsum.

In dextera margine nucifrangibulum et cultellus sunt. Manubrium ligneum habet cultellus, sed non acrem aciem. Nucifrangibulum est totum metallicum.

In medio tabulae pictae uvae in catino. Catinus est albus et rotundus, uvae sunt rubri coloris. Depositae sunt plures dextrorsum quam sinistrorsum.

Image
Alfred Sisley 057
Alfred Sisley
[Public domain or Public domain]

Re: Tabulae Pictae

Posted: Tue Jul 10, 2018 3:38 am
by bedwere
Nisi quis ad situm imaginum prius adiverit, ipsae non apparent.

Re: Tabulae Pictae

Posted: Fri Nov 30, 2018 8:27 pm
by Interaxus
Michael:

Quid significat verbum 'abscendia'? In omnibus verborum thesauris id quaesivi sed nusquam inveni.

Vale!
Int

Re: Tabulae Pictae

Posted: Sat Dec 01, 2018 11:06 am
by Aetos
voluit fortasse "abscedentia" scribere

https://www.wikiart.org/en/alfred-sisle ... lnuts-1876

Re: Tabulae Pictae

Posted: Sat Dec 01, 2018 3:45 pm
by Interaxus
Aetos:

Gratias tibi ago!

Apud Smith & Hall inveni:

background (in paintings): abscēdentĭa, ĭum.

Ut valeas!
Int