Textkit Logo

APOD

This board is a composition workshop, like a writers' workshop: post your work with questions about style or vocabulary, comment on other people's work, post composition challenges on some topic or form, or just dazzle us with your inventive use of galliambics.

APOD

Postby Carolus Raeticus » Thu Dec 18, 2014 6:28 pm

Salvete,

this thread will collect my translations of Astronomy Picture of the Days explanatory texts. Corrections are welcome.

So, here's the first in this thread:

NGC 7331 ET ULTERIUS (18 DECEMBRIS 2014)
http://apod.nasa.gov/apod/ap141218.html

NGC 7331, galaxia spiralis magna et pulchra, saepe Viae Lacteae nostrae persimilis esse dicitur. NGC 7331, quae circiter quinquaginta milliones (50,000,000) annorum luce mensorum in constellatione Pegasi abest, maturê quidem nebula spiralis esse cognita est. Re verâ est una ex lucidioribus galaxiis, quae non in catalogum celeberrimum saeculô duodevicesimô a Carolô Messier paratum ascriptae sunt. Cum discus galaxiae ad lineam visûs inclinata sit, imagines telescopiô per longum spatium temporis factae saepe sensum firmum profunditatis eliciunt. Quem sensum in hâc picturâ telescopiô parvô factâ galaxiae, quae ultra galaxiam magnificam sitae sunt, augentur. Galaxiae in posteriore parte imaginis eminentissimae decimam tantum partem amplitudinis apparentis[1] galaxiae NGC 7331 praebent. Ergo circiter decies remotiores sunt. Earum vicinitas in caelô galaxiae NGC 7331 casû tantum fit. Haec caterva apparens, quae per tenues nubes pulveris in anteriore parte et supra planum Viae Lacteae sitas videtur, nomine "Caterva Deer Lick" cognita est.

[1] I chose to translate "apparent size" not by "magnitudo apparens" (which term is reserved for "apparent magnitude") and instead opted for "amplitudo apparens" because Cassell lists "amplitudo" as a translation of size in the sense of "largeness."
Sperate miseri, cavete felices.
Carolus Raeticus
Textkit Enthusiast
 
Posts: 503
Joined: Mon Jun 07, 2010 11:46 am

Re: APOD

Postby Carolus Raeticus » Sat Dec 20, 2014 6:37 pm

Salvete,

today's APOD (Astronomical Picture of the Day) shows us Apollo 11's landing site (and actually the first picture even taken by a human on another world):

PROSPECTUS SITÛS DESCENSÛS APOLLONIS 11 (20 DECEMBRIS 2014)
http://apod.nasa.gov/apod/ap141220.html

Vidistine nuper prospectum alterius mundi? Prospectus hic ex nonnullis taeniolae pristinae imaginibus modô singula optime reddenti scansis compositus est et deserta magnifica sitûs descensûs Apollonis 11 in Lunae Mari Tranquillitatis monstrat. Laeva pars huius imaginis est primum photographema umquam ab aliquô homine in aliô mundô factum, cum Neil Armstrong, per fenestram suâ moduli lunaris nomine "Eagle" (i.e. Aquila) spectans, externa photographavit. Ad meridiem versus ora propulsûs in anteriore parte et a laevâ videntur, cum a dextrâ et ad occidentem versus umbra Aquilae oculîs subiecta sit. Ratione comparationis amplitudinis, crater magnus humilisque ad dextram diametrum fere duodecim (12) metrorum habet. Tales imagines quae circiter sesquihorâ post descensum, etiam ante ambulationem in superficie lunari, per fenestram moduli lunaris factae sunt, ut situs descensûs primum picturîs praeberetur si profectus praematurus necesse esset.


This one was a bit more difficult. But I hope that I did not blunder too much,

Carolus Raeticus
Sperate miseri, cavete felices.
Carolus Raeticus
Textkit Enthusiast
 
Posts: 503
Joined: Mon Jun 07, 2010 11:46 am

Re: APOD

Postby Carolus Raeticus » Sun Dec 21, 2014 7:18 pm

Salvete,

today winter begins for those of us north of the equator. And that is the topic of today's APOD:

MARE TYRRHENICUM ET CAELUM TEMPORE SOLSTITII (21 DECEMBRIS 2014)
http://apod.nasa.gov/apod/ap141221.html

Hodie tribus minutis post horam vicesimam tertiam (23:03) temporis universalis solstitium accidit, hoc est, Sol declinationem maxime meridionalem in caelô planetae Telluris attingit. Solstitium mensis Decembris sane initium hiemis in hemisphaeriô septentrionali et aestatis in meridionalibus regionibus denotat. Cum in regionibus latitudinum septentrionalium caelum observetur, Sol arcum humillimum ad meridiem versus absolvet, quod in imagine supra depictâ, quae ad libram compressa est, monstratur. Ita in septentrione huic diei solstitiali est minimum spatium temporis inter Solis ortum et Solis occasum et paucissimae horae lucis diei. Haec pictura composita conspicua semitam Solis in caelô caeruleô pulchrô per solstitium mensis Decembris anni bismillesimi quinti (2005) sequitur. Sub Sole litus Maris Thyrrhenici a Santâ Severâ ad Fiumicinum versus (in Italiâ) videtur. Conspectus huius imaginis circa centum quindecim (115) gradûs monstrat et quadraginta tribus (43) picturis bene praemeditatis inter Solis ortum et Solis occasum compositus est.


Valete,

Carolus Raeticus
Sperate miseri, cavete felices.
Carolus Raeticus
Textkit Enthusiast
 
Posts: 503
Joined: Mon Jun 07, 2010 11:46 am

Re: APOD

Postby Carolus Raeticus » Mon Dec 22, 2014 10:44 pm

Salvete omnes!

I am not really sure about today's translation, but still:
METHANUM ARCANUM IN PLANETÂ MARTE (22 DECEMBRIS 2014)
http://apod.nasa.gov/apod/ap141222.html

Quid ingenerat methanum in Marte? Mensurationes recentes a vehiculô roboticô nomine "Curiosity" (= Noscendi Studium) factae significant methanum in atmosphaerâ intra nonnullos menses mirifice deciens crevisse. In Tellure animantia sunt genitores maximi momenti methani, quâ de causâ multum conicitur, aliquod genus animantis--fortasse microbia--methanum infra superficiem Martis gignere. Sunt autem aliae explicationes, inter quas prima est liberatio subita methani, quod mixturâ quarundam substantiarum humi cum aquâ subterraneâ genitum sit. In imagine supra depictâ origines methani martialis propositae demonstrantur. Origini methani planetae Martis acerrimê student. Incepta investigatoria instar "Curiosity" et "Mars Orbiter Mission" (inceptum Indiae) indicia quaerunt cum copiam mutabilem methani et probabilia bona effecta secundaria variarum rationum methani gignendi mensurent.


Valete,

Carolus Raeticus
Sperate miseri, cavete felices.
Carolus Raeticus
Textkit Enthusiast
 
Posts: 503
Joined: Mon Jun 07, 2010 11:46 am

Re: APOD

Postby Carolus Raeticus » Tue Dec 23, 2014 1:53 pm

Salvete!

Today's APOD (Astronomical Picture of the Day) let's us have a look at an impressive cliff on comet 67P/Churyumov–Gerasimenko:
RUPES PRAERUPTA COMETAE CHURYUMOV–GERASIMENKO (23 DECEMBRIS 2014)
http://apod.nasa.gov/apod/ap141223.html

Haec rupes praerupta et alta est in superficie cometae. Rosetta, vehiculum spatiale roboticum ab ordine ESA in spatium cosmicum emissum, mense Augusti ineunte cometam circumvolitare coepit. Detegit scopulum illum partem nuclei obscuri cometae Churyumov–Gerasimenko (CG) esse. Rupes enormis, ut hîc oblata, ab Rosettâ fere duas septimanas ante photographata est. Tametsi plus quam chiliometrum altitudine patet, vis gravitatis debilis in superficie cometae CG probabiliter efficeret ut homo de scopulô desiliens saltui superesset. Sub radicibus rupis sunt loca leniora, saxis, amplitudine plus quam viginti (20) metrorum, sparsa. Data a Rosettâ collecta significant glaciem in cometâ CG partem diversam deuterii habere quam aqua in oceanîs Telluris. Quam ob rem veri simile est illam diversam quoque originem ab hâc habere. Vehiculum spatiale Rosetta cometam comitari pergere censum est dum cometa annô bismillesimô decimô quintô (2015) mense Augusti Soli maxime appropinquabit.

Do not hesitate to point out an error if you find any. I am learning and would appreciate corrections.

Valete,

Carolus Raeticus
Sperate miseri, cavete felices.
Carolus Raeticus
Textkit Enthusiast
 
Posts: 503
Joined: Mon Jun 07, 2010 11:46 am

Re: APOD

Postby Carolus Raeticus » Wed Dec 24, 2014 3:06 pm

Salvete!

Today's APOD presents the "Fishhead Nebulae":
IC 1795: NEBULA CAPITIS PISCIS (24 DECEMBRIS 2014)
http://apod.nasa.gov/apod/ap141224.html

Aliquibus haec nebula instar capitis piscis videtur. Re verâ haec imago cosmica plurium colorum gasium ardens et nubes pulveris lucem obscurantes in IC 1795 monstrat. IC 1795 est regio generationis stellarum in constellatione septentrionali Cassiopeiae. Ad colores nebulae creandos congerie colorum fictorum[1] nomine "Hubble" utebantur ut emissio paucarum longitudinum lucis atomorum oxygenii hydrogenii sulphurisque colore caeruleô viridi rubrôque exprimatur. His datis imagines regionis per cola lucis[2] multas longitudines undae transmittentia factae admixtae sunt. IC 1795 ipsa, quae non multum a coacervatione stellarum duplice in constellatione Persei abest, prope IC 1895, Nebulam Cordis, sita est et pars regionum generationis stellarum inter se coniunctarum est, quae in margine nubis molecularis invenitur. Hic grex regionum generationis stellarum, paulô plus quam sex milia (6,000) annorum luce mensorum (a.l.m.) distans, secundum bracchium spirale Persei in Viâ Lacteâ, galaxiâ nostrô, extenditur. In hâc distantiâ IC 1795 circa septuaginta (70) a.l.m. patet.

[1] "false-color" was translated using "fictorum" instead of the more obvious "falsorum" because the former word has the additional connotation of "shaping, forming." Cp. "fabula ficta."
[2] "filter" was translated by "cola lucis" because this literally means "light sieve."


Valete,

Carolus Raeticus
Sperate miseri, cavete felices.
Carolus Raeticus
Textkit Enthusiast
 
Posts: 503
Joined: Mon Jun 07, 2010 11:46 am

Re: APOD

Postby Carolus Raeticus » Thu Dec 25, 2014 7:18 pm

Salvete,

Today's APOD presents a colorful portrait of comet Lovejoy (actually of "one" of the Lovejoys, because there are five comets of that name):

COMETA HAEC[1] LOVEJOY (25 DECEMBRIS 2014)
http://apod.nasa.gov/apod/ap141225.html

In hâc imagine variis coloribus distinctâ, quae die decimô sextô mensis Decembris telescopiô facta est, cometa Lovejoy, C/2014 Q2, speciem arboris natiliciae stellîs ornatae praebet. Eius coma amoena gasiô carbonii diatomici (C2) luce Solis fluorescentis colore viridi tincta est. Haec cometa Lovejoy, mense Augusti huius anni detecta, hôc tempore ad septentriones per constellationem Columbae versus Lepus, quae a meridianâ parte Orionis sita est, transit. Satis luminosa est, ut prismaticis perspicillis bene videatur. Non primum haec cometa Lovejoy per interiorem partem systematis solaris volitat. Die septimô mensis Ianuarii planetam Tellurem proxime praeteribit, dum perihelium (= situs in orbitâ eius Soli proximus) die trigesimô mensis Ianuarii attinget. Scilicet planetae Telluris ipsius adventum ad perihelium anni bismillesimi decimi quinti (2015) die quartô mensis Ianuarii fiet. Haec cometa Lovejoy est cometa periodi longae, et reditus suus erit...circa octo milibus annorum post.

[1] "Haec" is necessary (the English title also uses "this" to emphasize the identity of the comet in question) because there are several comets named "Lovejoy."


Valete,

Carolus Raeticus
Sperate miseri, cavete felices.
Carolus Raeticus
Textkit Enthusiast
 
Posts: 503
Joined: Mon Jun 07, 2010 11:46 am

Re: APOD

Postby Carolus Raeticus » Fri Dec 26, 2014 1:44 pm

Today's APOD offers a glimpse of two beautiful galaxies in the constellation Cetus:
PAR GALAXIARUM M77 ET NGC 1055 IN CONSTELLATIONE CETI (26 DECEMBRIS 2014)
http://apod.nasa.gov/apod/ap141226.html

Ad dextram partem et superius huius conspectûs cosmici acriter depicti versus constellationem aquaticam Ceti galaxias spiralis NGC 1055 se cum galaxiâ spiralî Messier 77 coniungit. Aspectus tenuis pulvereusque spiralis NGC 1055 a latere visi conspectui M77 a fronte visi, cum nucleô clarô et brachiis spiralibus, bene opponitor. Uterque diametrum plus quam centum milium (100,000) annorum luce mensorum (a.l.m.) habet amboque sunt membra principalia catervae galaxiarum, quae circa sexaginta milliones (60,000,000) a.l.m. abest. In hâc distantiâ aestimatâ M77 est unum ex remotissimis corporibus caelestibus catalogi a Carolô Messier parati et quingenta milia (500,000) saltem a.l.m. a galaxiâ sodali NGC 1055 distat. Campus visûs circiter eandem magnitudinem in caelô habet ac plenilunium et stellas Viae Lacteae coloratas (cum cuspidibus diffractione lucis effectis) in anteriore parte et galaxias remotiores in posteriore parte complectitur.


Valete,

Carolus Raeticus
Sperate miseri, cavete felices.
Carolus Raeticus
Textkit Enthusiast
 
Posts: 503
Joined: Mon Jun 07, 2010 11:46 am

Re: APOD

Postby Carolus Raeticus » Sat Dec 27, 2014 5:17 pm

Salvete,

today's APOD covers the "Winter Shower":
IMBER HIBERNUS (27 DECEMBRIS 2014)
http://apod.nasa.gov/apod/ap141227.html

Imber meteororum Geminidum anni bismillesimi decimi quarti (2014), qui in septentrionalibus regionibus "Imber hibernus" appellatur, de caelô in regionem asperam congelatamque demittitur. Ad hunc prospectum de monte Changbai, qui praeter limites Sinae cum Coreâ Septentrionali situs est, creandum, imagines digitales meteororum luminosorum prope fastigium imbris compositae sunt. Orion prope centrum picturae supra lacum crateris vulcanii videteur. Radians imbris est in constellatione Geminorum, ad laevam et superius versus, in origine apparenti omnium facum caelestium. Photographus Jiao Hao poenas dabat ut talem conspectum spectaculi caelestis somnii similem photographare posset. Impetûs ventorum graves prope summum montem et temperaturam hiemalem triginta quattuor caloris graduum sub zerum (-34) commemorat.


Valete,

Carolus Raeticus
Sperate miseri, cavete felices.
Carolus Raeticus
Textkit Enthusiast
 
Posts: 503
Joined: Mon Jun 07, 2010 11:46 am

Re: APOD

Postby Carolus Raeticus » Sun Dec 28, 2014 4:09 pm

Today's Astronomical Picture of the Day (APOD) is earthbound:
PILAE LUCIS INSOLITAE SUPER LETTONIAM (28 DECEMBRIS 2014)
http://apod.nasa.gov/apod/ap141228.html

Quid accidit supra oppidum illud? Observatione attentâ cognosces has raras columnas lucis supra lumina fulgentia accidere. Quâ de causâ veri simile est eas pilas lucis esse, quae reflexione lucis crystallis glaciei fiunt. Pictura supera et nonnullae imagines ei similes annô bismillesimô nonô (2009) exeunte photomachinâ digitali quotidianâ Siguldae, in Lettoniâ, factae sunt. Etiamnunc autem inquiritur in causam, quâ summae pilae expanduntur. Animadvertebatur aerem frigidiorem et plenum crystallis glaciei parvis esse. Eius generis sunt crystalli quibus nonnulla phaenomena caeli mirifica sicut pilas lucis, pilas solis, parhelios, halones lunae fiunt. Hiems frigida et nivosa, quae hôc annô in quibusdam partibus hemisphaeriae Telluris septentrionalis accidit, hominibus studiô caelî incensis facultatem dat ut ea phaenomena optica insolita in aere Telluri circumiectô oculîs suîs videant.

By the way, I can recommend the neolatin dictionary Diccionario Auxiliar Español-Latino para el uso moderno del Latín by José Juan del Col. It is a genuine linguistic treasure trove for anyone wanting to write in Latin about anything modern.

Valete,

Carolus Raeticus
Sperate miseri, cavete felices.
Carolus Raeticus
Textkit Enthusiast
 
Posts: 503
Joined: Mon Jun 07, 2010 11:46 am

Re: APOD

Postby Carolus Raeticus » Mon Dec 29, 2014 4:44 pm

SOL A NUSTAR RADIIS ROENTGENIANIS VISUS (29 DECEMBRIS 2014)
http://apod.nasa.gov/apod/ap141229.html

Cur regiones supra maculas solares tam calidae sunt? Maculae solares ipsae sunt paulo frigidiores quam superficies Solis ei circumdata quod campi magnetici eas efficientes calefactionem per convectionem productam deminuunt. Ob eam rem insolitum est regiones superiectae--etiam multo altius in coronâ Solis--centiens calidiores esse posse. Ut in investigatione causae adiuvaret, ordo NASA satellitem artificialem NuSTAR (= "Nuclear Spectroscopic Telescope Array"), qui Tellurem cursu ambit, ita disposuit ut telescopium acerrimum radiorum roentgenianorum ad Solem intenderet. Suprâ, Sol colore rubrô in vicem radiationis ultraviolaceae videtur, sicut Observatorium Dynamicae Solaris (= "Solar Dynamics Observatory", SDO) circumvolitans eum conspicit. Huic imagini emissio coloribus fictis viridi et caeruleo imposita est. Quae emissio a NuStar suprâ maculas solares in diversis zonis radiorum X multâ energiâ praeditorum detecta est et regiones caloris maximi designat. Non solum haec prima imago indicia de rationibus calefactionis atmosphaerae Solis exponat, sed etiam picturae futurae satellitis NuSTAR, quibus eruptiones solares minimae, pulsûs breves energiae a scientificis coniecti, inveniantur. Fortasse hae eruptiones solares minimae auctores calefactionis inusitatae sunt.

Valete,

Carolus Raeticus
Sperate miseri, cavete felices.
Carolus Raeticus
Textkit Enthusiast
 
Posts: 503
Joined: Mon Jun 07, 2010 11:46 am

Re: APOD

Postby Carolus Raeticus » Tue Dec 30, 2014 7:02 pm

Today's APOD-translation is comparatively free:
OBSERVATORIUM, MONTES, UNIVERSUM (30 DECEMBRIS 2014)
http://apod.nasa.gov/apod/ap141230.html

Magnificentia huius imaginis se nobis gradatim offert. Primum, in anteriore parte est Observatorium Culminis Terskol in montibus Caucasiis septentrionalibus Russiae situm. Tholus albus supra telescopium duorum metrorum evidenter videtur. Observatorium in humerô Montis Elbri, summi montis Europae, situm est. Tum in parte posteriore propinquâ alia cacumina videntur. Nubes et in anteriore parte et pone cacumina montium oculis subiectae sunt. Prospectus ex tribus picturis compositus mense Augusti anni bismillesimi decimi quarti (2014) factus est. Procul denique sunt stellae nebulaeque caeli nocturni, in quô a dextrâ fascia centralis Viae Lacteae oritur.


Valete,

Carlolus Raeticus
Sperate miseri, cavete felices.
Carolus Raeticus
Textkit Enthusiast
 
Posts: 503
Joined: Mon Jun 07, 2010 11:46 am

Re: APOD

Postby Carolus Raeticus » Wed Dec 31, 2014 8:11 pm

A comet as the last APOD of 2014: hopefully a not a bad sign for 2015:
COMETA LOVEJOY ANTE CUMULUM STELLARUM GLOBOSUM (31 DECEMBRIS 2014)
http://apod.nasa.gov/apod/ap141231.html

Cometa Lovejoy oculo non armato visibilis facta est. Ad cometam videndam, i foris circiter unâ horâ post solis occasum et quaere locum indistinctum a dextrâ cinguli Orionis. Prismatica perspicilla et tabula stellarum usui esse possunt. Photographema cometae C/2014 Q2 (Lovejoy) hîc depictae tribus diebus ante factum est, cum cometa ante M79, cumulum stellarum globosum, praetervolaret. Cometa est macula luminosa paulo superius et a laevâ cometae comae colore viridi tinctae. Nucleus cometae Lovejoy est glaciata moles ingens immundaque quae gasium in caudam longam intricatamque ionum per imaginem patentem expellit dum Soli appropinquat. Exspectant cometam a spectatoribus in septentrione mense Ianuarii facilius inventuram esse cum maturius oritura sit et--cum magna spe--clarescere pergat.

Novum annum laetum vobis omnibus exopto,

Carolus Raeticus
Sperate miseri, cavete felices.
Carolus Raeticus
Textkit Enthusiast
 
Posts: 503
Joined: Mon Jun 07, 2010 11:46 am

Re: APOD

Postby Carolus Raeticus » Thu Jan 01, 2015 10:03 pm

Salvete omnes!

Traditionally the New Year is greeted by fireworks, so what better topic for the APOD of the first day of the new year: a supernova (remnant):
RELIQUIAE SUPERNOVAE VELORUM (1 IANUARII 2015)
http://apod.nasa.gov/apod/ap150101.html

Planum galaxiae viae lacteae nostrae per conspectum caeli multiplicem pulchrumque transit. Imago telescopica in margine septentrionali-occidentali constellationis Velorum facta plus quam decem gradûs patet. In eius centrô sunt fila ardentia Reliquiarum Supernovae Velorum, nubis fragmentorum diffundentis, quae displosione letali stellae multae massae orta est. Lux displosionis supernovae, quae reliquias Velorum effecit, abhinc circa undecim milia (11,000) annorum Tellus attigit. Praeter fila gasii ardentis violenter compressa, haec calamitas cosmica etiam nucleum stellarem incredibiliter densum et in gyrum euntem, Pulsarem Velorum, reliquit. Veri simile est, reliquias Velorum, quae circa octingentos (800) annos luce mensos absunt, reliquiis supernovae maioribus senioribusque, Nebulae Gum, insertas esse.

Valete,

Carolus Raeticus
Sperate miseri, cavete felices.
Carolus Raeticus
Textkit Enthusiast
 
Posts: 503
Joined: Mon Jun 07, 2010 11:46 am

Re: APOD

Postby Carolus Raeticus » Fri Jan 02, 2015 8:43 pm

IN CENTRO IPSO ORIONIS (2 IANUARII 2015)
http://apod.nasa.gov/apod/ap150102.html

Prope centrum huius imaginis cosmicae acris, in mediâ Nebulâ Orionis, sunt quattuor stellae multae massae, quae nomine Trapezium cognitae sunt. Intrâ regionem semidiametri circa 1.5 annorum luce mensorum (a.l.m.) arctê consistunt et nucleum Coacervationis Stellarum Nebulae Orionis dominantur. Radiatio ultraviolacea atomos in iones convertens stellarum Trapezii, praecipue autem stellae multae massae Theta-1 Orionis C, totum ardorem visibilem huius regionis stellas generantis efficit. Coacervatio Nebulae Orionis, quae circa tres milliones (3,000,000) annorum nata est, etiam crebrior fuit cum minor nata esset. Studium dynamices indicat collisiones stellares se amplificantes antea factas fortasse foramen nigrum genuisse cui circa centiens massa Solis esset. Existentia foraminis nigri intra coacervationem celeres velocitates observatas stellarum Trapezii explicare posset. Ob distantiam Nebulae Orionis circiter mille quingentorum (1,500) a.l.m. foramen illud nigrum proximum esset Telluri omnium ab hominibus cognitorum.

Valete,

Carolus Raeticus
Sperate miseri, cavete felices.
Carolus Raeticus
Textkit Enthusiast
 
Posts: 503
Joined: Mon Jun 07, 2010 11:46 am

Re: APOD

Postby Carolus Raeticus » Mon Jan 05, 2015 6:54 pm

I was busy lately so that could not translate the last two APOD's. Today's image is quite a view:

PELLIS VULPECULAE, MONOCEROS, ARBOR NATILICIA (5 IANUARII 2015)
http://apod.nasa.gov/apod/ap150105.html

Quid rebus sequentibus commune est: cono, pelli vulpeculae, arbori natiliciae? Responsum: Omnes eorum in constellatione Monocerotis inveniuntur. Turba multiplex gasii pulverisque, regio generationis stellarum designatione NGC 2264 in catalogum redacta, circa duo milia septingentos (2,700) annos luce mensos (a.l.m.) distat. In eâ nebulae rutilae lucem emittentes, quae luce energeticâ a stellis nuper genitis emissâ excitantur, obscuris nubibus pulveris interstellaribus intermixtae sunt. Ubi nubes pulveris alioquin lucem obscurans stellis iuvenibus et calidis propinqua est, etiam lucem stellarum reflectit, quô modô nebulae caeruleae lucem reflectentes fiunt. Imago fere eundem diametrum habet ac plenilunium et, in distantiâ nebulae NGC 2264, circiter triginta (30) a.l.m. patet. Inter actores illius cosmicos sunt Nebula Pellis Vulpeculae, cuius pellis convoluta a dextrâ et inferius, stella mutabilis S Mon, quae immediate suprâ Pellem Vulpeculae videtur, et Nebula Coni a dextrâ in imagine. Ob earum distributionem stellae nebulae NGC 2264 etiam nomine coacervatio stellarum Arboris Natiliciae cognitae sunt. Arboris figura triangularis a stellîs delineata, hîc apicem suum apud Nebulam Coni a laevâ sitam et basem latiorem prope S Mon a dextrâ habet.


Valete,

Carolus Raeticus
Sperate miseri, cavete felices.
Carolus Raeticus
Textkit Enthusiast
 
Posts: 503
Joined: Mon Jun 07, 2010 11:46 am

Re: APOD

Postby Carolus Raeticus » Tue Jan 06, 2015 9:01 pm

CENTUM MILLIONES STELLARUM IN GALAXIA ANDROMEDA (6 IANUARII 2015)
http://apod.nasa.gov/apod/ap150106.html

Quibus ex stellîs galaxia Andromeda compositus est? Ad eam rem melius intelligendam grex investigatorum galaxiam spiralem propinquum compositione imaginis maximae umquam spatiali Hubble factae examinabant. Eventus, qui "Aerarium panchromaticum Andromedae telescopiô spatiali Hubble factum" (PHAT sive "Panchromatic Hubble Andromeda Treasury") appellatur, milia observationum et centena camporum tertiam partem galaxiae complectentes continebat et plus quam centum milliones stellarum dissolvebat. In imagine compositâ hîc oblatâ, centralis pars galaxiae a laevâ videtur, cum bracchium spirale caeruleum a dextrâ insigne sit. Lucidissimae stellae per picturam sparsae rê verâ sunt stellae Viae Lacteae in anteriore parte. In data programmatis PHAT inquiritur ut melius cognoscatur ubi et quô modô stellae in M31 adversus Viam Lacteam galaxiam formatae sint, quae sint coacervationes stellarum et pulvus obscurens Andromedae, et ut proprietates eôrum designentur.


Valete,

Carolus Raeticus
Sperate miseri, cavete felices.
Carolus Raeticus
Textkit Enthusiast
 
Posts: 503
Joined: Mon Jun 07, 2010 11:46 am

Re: APOD

Postby Carolus Raeticus » Wed Jan 07, 2015 9:20 pm

An iconic Hubble image, the Pillars of Creation (reloaded):
ANNIVERSARIUM 25UM TELESCOPII SPATIALIS HUBBLE: PILAE CREATIONIS (7 IANUARII 2015)
http://apod.nasa.gov/apod/ap150107.html

Investigatores photomachinis telescopii spatialis Hubble usi sunt, ut imaginem eius insignissimam rursus viserent, et sic viginti quinque (25) annos (1990-2015) explorationis universi ex orbitâ demissâ Telluris celebrarent. Eventus est conspectus hic acrior latiorque regionis "Pilae Creationis" appellatae, quae annô millesimô nongentesimô nonagesimô quintô (1995) primum ab Hubble photographicê reddita est. In interiore mole altissimâ stellae formantur. Columnae ex gasiô frigidô pulvereque, quae longitudine nonnullos annos luce mensos (a.l.m.) patent, in M16, Nebulâ Aquilae, constellationem Serpentis versus, fere sex milia quingentos a.l.m. distant. Pilae cosmicae ipsae, quae luce ultraviolaceâ energeticâ et ventîs fortibus stellarum iuvenum multae massae sculptae et erosae sunt, certe delebuntur. Sed regio generationis stellarum tumultuosa intra M16, cuius singula speciosa hôc photographemate telescopii Hubble radiis visualibus monstrantur, probabiliter illî, qua Sol noster formatus est, similis est.

Valete,

Carolus Raeticus
Sperate miseri, cavete felices.
Carolus Raeticus
Textkit Enthusiast
 
Posts: 503
Joined: Mon Jun 07, 2010 11:46 am

Re: APOD

Postby Carolus Raeticus » Thu Jan 08, 2015 8:05 pm

STELLAE ET PULVIS IN CORONA AUSTRALI (8 IANUARII 2015)
http://apod.nasa.gov/apod/ap150108.html

Nubês pulveris cosmicae et stellae iuvenes multae energiae hunc prospectum telescopicum, qui circa quingentos (500) annos luce mensos (a.l.m.) versus limitem septentrionalem Coronae Australis distat, incolunt. Nubês pulveris quidem lucem stellarum Viae Lacteae in posteriore parte sitarum alligant. Sed consociatio conspicua nebularum lucem reflectentium, quae numeris NGC 6726, 6727 et IC 4812 in catalogos redactae sunt, colorem caeruleum eis proprium efficiunt, cum lux stellarum iuvenum calidarum huius regionis a pulvere cosmicô reflectatur. Insuper pulvis stellas, quae etiamnunc formantur, celat. A laevâ NGC 6279, nebula minor et paulo flavô colore, se circum stellam mutabilem iuvenem R Coronae Australis flectit. Ei inferius vicini arcûs et laqeui ardentes, qui materiâ a stellîs nuper genitîs eiectâ repente comprimuntur, obiecta Herbig-Haro esse cogniti sunt. In caelô hic campus visionis circiter unum gradum patet. Haec amplitudo in distantiâ aestimatâ regionis generationis stellarum propinquae paene novem (9) a.l.m. convenit.

Valete,

Carolus Raeticus
Sperate miseri, cavete felices.
Carolus Raeticus
Textkit Enthusiast
 
Posts: 503
Joined: Mon Jun 07, 2010 11:46 am

Re: APOD

Postby Carolus Raeticus » Fri Jan 09, 2015 5:17 pm

IN BRACHIIS GALAXIAE NGC 1097 (9 IANUARII 2015)
http://apod.nasa.gov/apod/ap150109.html

Galaxias spiralis NGC 1097, qui in constellatione chemicâ Fornace situs est et circa quadraginta quinque (45) milliones annorum luce mensorum (a.l.m.) distat, in caelô meridionali lucet. In hâc galaxiae imagine multîs coloribus, bracchia eius spiralia caerulea regionibus generationis stellarum colore subroseô sparsa sunt. Illa galaxiae parvo comitanti, qui a laevâ centri et inferius videteur, implicuisse videntur. Satelles circa quadraginta milia a.l.m. a centrô nuclei luminosi galaxiae spiralis abest. Quid non est unicum signum peculiare galaxiae NGC 1097. Photographema plurimum temporis luci expositum flumina[1] arcana materiae exsilientis vix monstrat. Haec flumina maximâ facilitate a laevâ trans bracchia caerulea extendi videntur. Re vera, in imaginibus galaxiae NGC 1097 radiis visualibus factis denique quattuor flumina debilia materiae exsilientis cognoscuntur. Flumina illa signum X, cuius centrum est nucleus galaxiae, designant. Ea autem illuc oriri non veri simile est. Loco eius flumina stellarum fossilia[2] esse possent, vestigia galaxiae multo minoris capti et disrupti in tempore praeteritô priscô maioris galaxiae spiralis. Nucleus obiecti NGC 1097, galaxiae Seyfertiani[3], etiam foramen nigrum maximae massae continet.


[1] Wikipedia defines "astrophysical jet as "streams of matter emitted along the axis of rotation of a compact object." I chose "flumen" instead of "fluctus" to translate the "stream"-aspect because "flumen" implies a certain narrowness, while "fluctus" concentrates on the "flowing"-aspect. The "flowing"-aspect is given here by the genitive "materiae exsilientis" which is patterned after the Latin expression "aqua exsiliens" for jet (of water).
[2] fossil (adj.) = "fossilis" or "fossicius" (del Col)
[3] Creating proper adjectives based on proper names using the suffix "-ianus" is well-established. Cp. "Formation of Words" in Gonzalez Lodge's "The Vocabulary of High School Latin."

Valete,

Carolus Raeticus
Sperate miseri, cavete felices.
Carolus Raeticus
Textkit Enthusiast
 
Posts: 503
Joined: Mon Jun 07, 2010 11:46 am

Re: APOD

Postby Carolus Raeticus » Sat Jan 10, 2015 7:29 pm

LUNA MOLAE VENTI (10 IANUARII 2015)
http://apod.nasa.gov/apod/ap150110.html

Hoc plenilunium clarum, ex Canariensi[1] insulâ Fuerteventurâ visum, sole occidente ortum est. Nocte quarti et quinti diei Ianuarii phasim plenam attigit. Sic primum plenilunium fuit anni novi et primum solstitio Decembri sequens. In Americâ Septentrionali quidem prima luna plena Ianuarii ut Luna Lupi nota est. Hoc autem plenilunium, quod crepusculô in insulâ ventîs fortibus et molîs venti temporis acti praeditâ photographice redditum est, aliud nomen hominibus suadet. Imago, quae paulo a molâ venti in anteriore parte sitâ distans telenticulâ[2] facta est, comparationem amplitudinis apparentis ad permovendum aptam inter molam venti et lunam plenam affert.

[1] "Canarian Islands" = Canariae Insulae, Canarienses Insulae (Orbit Latinus, volume 1)
[2] "Teleobjektiv" = telenticula (PONS, Wörterbuch des neuens Lateins)

Valete,

Carolus Raeticus
Sperate miseri, cavete felices.
Carolus Raeticus
Textkit Enthusiast
 
Posts: 503
Joined: Mon Jun 07, 2010 11:46 am

Re: APOD

Postby Carolus Raeticus » Wed Jan 21, 2015 7:47 pm

CAUDA IONUM MULTIPLEX (21 IANUARII 2015)
http://apod.nasa.gov/apod/ap150121.html

Quid efficit structuram in caudâ cometae Lovejoy? Cometa C/2014 Q2 (Lovejoy), quae hôc tempore oculô non armatô videri potest et maximam fere claritatem attigit, caudam ionum formâ concisâ ostendit. Cauda ionum, ut nomini inest, ex gasiô in iones conversô constat. Hoc gasium luce Solis ultraviolaceâ energiâ suppeditatur et ventô solari ad exterum systema solare propellitur. Ventus solaris structurae dispositionem elaboratiorem habet et campô magneticô solari multiplici et continue mutabili sculpitur. Sunt effectus venti solaris variabilis et varii fluctûs gasii collimati ex nucleô cometae emissi, qui structuram multiplicem cometae efficiunt. Cum ventum sequaris, videre potes dispositionem in cometâ Lovejoy a Sole ad extera moveri et aspectum quidem crispiculcantem mutari. Color caeruleus caudae ionum moleculîs monoxydi carbonici cum electronibus recombinantibus constituitur. Viridis tamen color comae capiti cometae circumdatae praecipue parvâ quantitate molecularum carbonii diatomici recombinantium producitur. Imago haec ex tribus picturis composita abhinc novem dies ex observatoriô IRIDA in Bulgariâ sitô facta est. Cometa Lovejoy duabus abhinc septimanis Tellurem in distantiâ minimâ praetervolabat et intra circiter decem dies Soli proxima erit. Postea cometa pallescet dum caput eius ad exterum systema solare versus volitabit. Non prius quam octo tantum milibus annorum postea reversura est.


Valete,

Carolus Raeticus
Sperate miseri, cavete felices.
Carolus Raeticus
Textkit Enthusiast
 
Posts: 503
Joined: Mon Jun 07, 2010 11:46 am

Re: APOD

Postby Carolus Raeticus » Thu Jan 22, 2015 4:37 pm

EMISSIO VERSUS LOVEJOY (22 IANUARII 2015)
http://apod.nasa.gov/apod/ap150122.html

Missile Atlas V, quod satellitem artificialem copiarum navalium Civitatum Americae Unitarum fert et magnô impetu caelum versus subvolat, in hôc prospectû nocturnô stellis plenô die vicesimô (20) mensis Ianuarii factô molem nubium transigitur. A litore obscurô Orae Maritimae Nationalis Canaveral visum, missile, in itinere a Complexû Emissionis Spatialis, Stationis Promontorii Canaveral Exercitûs Aerii in planetâ Tellure, versus orbitam circum Tellurem, Sirium, stellam clarissimam, praetervolare videtur. Supra stellam alpha Canis Maioris, Orion Venator figuram observatoribus caeli septentrionalis hiemalis adsuetam praebet. Supra Orionem est coacervatio stellarum Hyadum formâ litterae "V", quae caput Tauri repraesentat. Super Taurum quidem facile est congeriem stellarum adstrictam Pleiadum notare. Prope summam imaginem quidem comam viridem et caudam longam cometae Lovejoy, delicioli astronomici harum noctium Ianuarii, invenies.

Valete,

Carolus Raeticus
Sperate miseri, cavete felices.
Carolus Raeticus
Textkit Enthusiast
 
Posts: 503
Joined: Mon Jun 07, 2010 11:46 am

Re: APOD

Postby Carolus Raeticus » Fri Jan 23, 2015 5:59 pm

PROSPECTUS EX PARTE INTERIORE (23 IANUARII 2015)
http://apod.nasa.gov/apod/ap150123.html

Sunt qui fenestras praeferunt, et hae quidem sunt meliores Stationis Spatialis Internationalis. Haec photographema, die quartô mensis Ianuarii ex interiore parte tholi magni septem fenestris praediti illius stationis factum est et praeter alia moderamen instrumenti nomine Canadarm2 monstrat. Bracchium roboticum, quô vehicula oneraria stationem visentia prehenduntur et astronautae intra obambulationes siderales adiuvantur, ultrâ fenestram ipsam a dextrâ videtur. Tholus ipse aditui moduli stationis nomine Tranquillitas Telluri adverso (aditus nadir) adligatus est. Sic despectûs dynamicos planetae nostri pulchri praebet. E statione, quae Tellurem nonaginta (90) minutis in altitudine quadringentorum (400) chiliometrorum circumvolitat, margo Telluris clara supra centrum videtur.

Valete,

Carolus Raeticus
Sperate miseri, cavete felices.
Carolus Raeticus
Textkit Enthusiast
 
Posts: 503
Joined: Mon Jun 07, 2010 11:46 am

Re: APOD

Postby Carolus Raeticus » Sat Jan 24, 2015 7:34 pm

LUX A CYGNO A EMISSA (24 IANUARII 2015)
http://apod.nasa.gov/apod/ap150124.html

Haec pictura multa singula monstrans, quâ Annô Internationali Lucis astronomia celebratur, galaxiam activum magnificum Cygnum A luce per totum spectrum electromagneticum manifestum reddit. Luce X radiorum (colore caeruleô) a observatoriô spatiali Chandra collectâ vides Cygnum A originem ingentem radiorum roentgenianorum multae energiae esse. Re verâ autem luce minimae energiae spectri electromagnetici melius notus est. Cygnus A, quae radiotelescopiis fons caelestis clarissima est et sescentos milliones (600,000,000) annorum luce mensorum (a.l.m.) abest, proximus radiogalaxias validus est. Radiodiffusio (colore rubrô) utroque secundum axem eundem paene trecenta milia a.l.m. extensa fluctibus collineatis particularum relativisticarum, quae e foramine nigrô maximae massae in centrô galaxiae sitô emanant.[1] Veri simile est maculas calidas fines fluctuum cum materiâ frigidâ densâque circumdatâ confligentium denotare. Data longitudinibus undae visibilibus (colore caeruleô tantum), quae galaxiam monstrant, telescopiô nomine Hubble collecta sunt, illa campum circumdatum monstrantia Perscrutatione Digitali Caeli ("Digital Sky Survey"). Haec data prospectum conspicuum multis longitudinibus undae confectum supplent.

[1] Of course, the light does not emanate from the Black Hole itself but rather from the accretion disk surrounding it.

Valete,

Carolus Raeticus
Sperate miseri, cavete felices.
Carolus Raeticus
Textkit Enthusiast
 
Posts: 503
Joined: Mon Jun 07, 2010 11:46 am

Re: APOD

Postby Carolus Raeticus » Sun Jan 25, 2015 3:42 pm

PROMINENS SOLARE ERUPTIVA CONTORTUM (25 IANUARII 2015)
http://apod.nasa.gov/apod/ap150125.html

Decem planetae magnitudinis Terrae facile "ungui" huius monstri solaris apparentis inesse possent. Monstrum, re verâ ingens prominens solaris, in hâc sequentiâ imaginum intra semihoram factarum a Sole dimoveri videtur. Hoc prominens magnum non solum propter magnitudinem insigne est, sed etiam formae causâ. Figura intorta formâ numeri octo indicat campum magneticum multiplicem se per particulas solares emergentes insinuare. Rotatio differentialis gasii sub superficie Solis displosionem in superficie explanare posset. Sequentia e quinque picturis millenniô secundô ineunte a satellite Solem circumvolitantem nomine SOHO facta est. Cum prominentia solaria magna et eiectiones massae coronae satis rara sint, tamen nunc, cum tempus activitatis Solis maximae prope sit, saepius accidunt. Illô tempore cycli solaris undecim annorum plurimae maculae solares videntur et activitas solaris maxima fit.

Valete,

Carolus Raeticus
Sperate miseri, cavete felices.
Carolus Raeticus
Textkit Enthusiast
 
Posts: 503
Joined: Mon Jun 07, 2010 11:46 am

Re: APOD

Postby Carolus Raeticus » Mon Jan 26, 2015 5:45 pm

VIA LACTEA SUPRA CONFORMATIONEM SAXORUM SEPTEM VIRORUM VALIDORUM (26 IANUARII 2015)
http://apod.nasa.gov/apod/ap150126.html

Fortasse de Septem Sororibus in caelô audivisti. Num autem audivisti de Septem Viris Validis humi sitis? Conformatio inusitata Manpupuner, in montibus Uralensibus sita, est una ex septem miraculis Russiae. Nondum cognitum est quô pactô hae columnae veteres altitudine quadraginta metrorum conformatae sint. Photographus tenax huius imaginis vobis oblatae magnâ cum difficultate per terrenum asperum ivit et tempestati haud faventi se opposuit, ut turres lapideas scruposas nocte hiemali photographice redderet. Denique, mense Februariô anni proxime elapsi, ei feliciter evenit. Photomachinae modô morae afferendae utens, photographus in anteriore parte prope unam ex his pilis nive obtectis linternam gestabilem manû tenet. Multo superius milliones stellarum lucem demittunt dum fascia Viae Lacteae galaxiae a superiore parte laevâque transversa posita est.

Valete,

Carolus Raeticus
Sperate miseri, cavete felices.
Carolus Raeticus
Textkit Enthusiast
 
Posts: 503
Joined: Mon Jun 07, 2010 11:46 am

Re: APOD

Postby Carolus Raeticus » Tue Jan 27, 2015 6:01 pm

CAMPUS MAGNETICUS GALAXIAE NOSTRA A PLANCK VISUS (27 IANUARII 2015)
http://apod.nasa.gov/apod/ap150127.html

Qui est aspectus campi magnetici galaxiae nostri? Per multum tempus cognitum est campum magneticum vigore modicô Viam Lacteam, galaxiam nostrum, permanâre, quod inclinationem micarum pulvisculi, quae lucem e parte posteriore, dispergit, mutat. Nihilominus, nuper tantum satelles Tellurem circumvolitans Planck mappam huius campi singula optime reddentem confecit. Mappa, quae latitudine triginta (30) gradûs patet et in quâ inclinatio varia coloribus designatur, inter alia comprobavit, magnetismum interstellarem in disco centrali maxime pollêre. Revolutio gasii onere electricô praediti circum centrum Galaxiae hunc magnetismum efficit. Praeterea coniecturam faciunt campum magneticum Viae Lacteae a positione superiore visum aspectum spiralis e centrô versantis praebêre. Quae fuerit causa multorum singulorum in hâc et aliîs mappis satellitis Planck, et quô modô magnetismus omnino evolutionem Galaxiae affecerit, haec probabiliter erunt res investigatae per haud paucos annos futuros.

Valete,

Carolus Raeticus
Sperate miseri, cavete felices.
Carolus Raeticus
Textkit Enthusiast
 
Posts: 503
Joined: Mon Jun 07, 2010 11:46 am

Re: APOD

Postby Carolus Raeticus » Wed Jan 28, 2015 7:57 pm

COMETA LOVEJOX IN CAELO NOCTURNO (28 IANUARII 2015)
http://apod.nasa.gov/apod/ap150128.html

Quas ex iconibus caeli nocturni in hôc photographemate per longum tempus luci expositô caeli hiemalis septentrionalis invenire potes? Inter lumina caelestia sunt Balteus Orionis, Nebula Orionis, coacervatio stellarum Pleiadum, stellae clarae Betelgeuse et Rigel, Nebula Californiae, Laqueus Barnard, Cometa Lovejoy. Stellae baltei Orionis in lineâ centrali inter horizontem et centrum imaginis fere ad lineam esse videntur, earumque stella infima Nebulâ Flammae rubrô colore ardente obscuratur. A laevâ baltei est arcus ruber Laquei Barnard, quem stella clara lutea Betelgeuse sequitur. A dextrâ autem baltei est Nebula Orionis multicolor, quam stella clara caerulea Rigel sequitur. Coacervatio caerulea stellarum clararum prope summum centrum sunt Pleiades, nebula rubra a laevâ eius sita est Nebula Californiae. Macula luminosa lutea supra centrum imaginis est Aldebaran, corpus caeleste contra cum caudâ longâ a dextrâ eius est cometa C/2014 Q2 (Lovejoy). Pictura hic oblata duas septimanas abhinc prope vicum Palau in Hispaniâ facta est.

Valete,

Carolus Raeticus
Sperate miseri, cavete felices.
Carolus Raeticus
Textkit Enthusiast
 
Posts: 503
Joined: Mon Jun 07, 2010 11:46 am


Return to Composition Board

Who is online

Users browsing this forum: No registered users and 11 guests