Textkit Logo

APOD: 2014 November 28

This board is a composition workshop, like a writers' workshop: post your work with questions about style or vocabulary, comment on other people's work, post composition challenges on some topic or form, or just dazzle us with your inventive use of galliambics.

APOD: 2014 November 28

Postby Carolus Raeticus » Fri Nov 28, 2014 7:15 pm

Salvete,

yet another stab at translating an APOD (Astronomical Picture of the Day):

EFFIGIES NEBULAE NGC 281 (28 NOVEMBRIS 2014)
http://apod.nasa.gov/apod/ap141128.html

Si nubem cosmicam, numerô NGC 281 in catalogum redactam, spectes, fortasse coacervationem stellarum apertam non advertas. Sunt autem huius coacervationis stellae iuvenes gravesque intrâ nebulâ exortae, cuius radiatio ardorem nebulae efficit. Figurae conspicuae in hâc effigiê nebulae NGC 281 sunt columnae sculptae et globuli pulveris densi, quae sub speciê umbrarum lineîs circumductarum videntur et ventis fortibus energeticîsque et radiatione stellarum calidarum cumuli erosi sunt. Si satis temporis superfuerit, hae structurae pulvereae loca generationis stellarum esse possint. Ob figuram integram etiam lascivê "Nebula Pacman" appellata, NGC 281 circiter decem milia (10,000) annorum luce mensorum (a.l.m.) in constellatione Cassiopeiae abest. Ad hanc acrem imaginem compositam componendam, colîs lucis, qui lucem paucarum tantum longitudinum undae transgredi sinunt, utebantur. Sic haec pictura emissionem nebulae atomorum hydrogenii sulphuris oxygenii colore viridi rubro caeruleoque depingit. In distantiâ aestimatâ nebulae NGC 281, illa plus quam octoginta (80) a.l.m. patet.


Valete,

Carolus Raeticus
Sperate miseri, cavete felices.
Carolus Raeticus
Textkit Enthusiast
 
Posts: 503
Joined: Mon Jun 07, 2010 11:46 am

Return to Composition Board

Who is online

Users browsing this forum: No registered users and 22 guests