Ut artem Latine scribendi discam, hunc textum brevem e serie Astronomical Picture of the Day ex Anglicô in Latinum converti:
Valete,MUTUI EVENTUS IONIS ET CALLISTONIS (26 NOVEMBRIS 1995)
http://apod.nasa.gov/apod/ap141126.html
Haec series imaginum telescopiô intra viginti quattuor (24) minuta in San Pietro Polesini, Italiâ, factarum et ordine temporis servatô a summâ ad infimam seriem depictarum occultationem Ionis Callistone, quae duo ex satellitibus Galilaeis sunt, sequitur. Propositum observationum est haud facile telescopio parvo, uterque horum mundorum Iovialium inter se discrepantium paullo maior quam Luna Terrae est. Re verâ, Io clara volcania diametrô tria milium sescentorum quadraginta (3,640) chiliometrorum est, Callisto obscura quattuor milium octingentorum viginti (4,820) chiliometrorum. Tellure nunc prope planum orbitalem satellitum Iovis transeunte, astronomi tempore eventuum mutuorum horum satellitum, eclipsium occultationumque, fruuntur. Hae series transituum per planum orbitalem tempus eventuum mutuorum quintô sextôve quoque annô efficiunt.
Carolus Raeticus