Textkit Logo

APOD: 2014 November 23

This board is a composition workshop, like a writers' workshop: post your work with questions about style or vocabulary, comment on other people's work, post composition challenges on some topic or form, or just dazzle us with your inventive use of galliambics.

APOD: 2014 November 23

Postby Carolus Raeticus » Sun Nov 23, 2014 11:00 am

Salvete!

Ut artem Latine scribendi discam, hunc textum brevem e serie Astronomical Picture of the Day ex Anglicô in Latinum converti:


TURBO ET ARCUS PLUVIUS IN CANSIA CIVITATE

Hic prospectus sine turbone serenus aestimatus esset. Annô bismillesimô quartô (2004) venator procellarum Eric Ngyuen hunc turbonem nascentem in Cansiâ civitate diversâ luce - luce arcûs pluvii - photographavit. In hâc picturâ nubes turbonis alba de nimbô procellae obscurô descendit. Sol, qui per partem apertam caeli inspicit, quaedam aedificia in parte anticâ imaginis illuminat. Lux solis a guttis pluviis reflectitur et sic arcum pluvium efficit. Casû, turbo statim suprâ arcum pluvium desinere videtur. Lineae in imagine sunt grandines a ventîs altîs circumactae. Quôque annô plus quam mille (1,000) turbines, violentissimum genus procellae, in Terrâ fiunt, multi ex eis in "angiportô turbonum." Si turbonem videas dum autovehiculum gubernas, noli eum cursû superâre conari--autocinetum statue, cellam a procellis tutam ini sive in hypogeô sub scalîs te demitte.


Corrigite, amabo vos, et adiuvate me si emendata invenietis.

Carolus Raeticus
Sperate miseri, cavete felices.
Carolus Raeticus
Textkit Enthusiast
 
Posts: 522
Joined: Mon Jun 07, 2010 11:46 am

Return to Composition Board