Page 1 of 1

Tempestas (a short short story)

Posted: Wed Sep 03, 2014 4:53 pm
by whsiv
Salvete omnes!

Conor excolere artem Latinè scribendi, proinde fabulam quam scripsi vobis ostendere volo ut eam corrigatis si quae menda in ea inveniri possunt.

Tempestas
Me excitavit paulo ante sextam horam tonitrus sonorosus. Tintinnabulum, quod sonare sextâ debuit, inutile reddebatur quia strepitûs causâ tempestatis iam evigilavi. Vis ventorum ramos in fenestras mei cubiculi pellebat. Pluebat. Paulisper manebam in lecto ut guttas aquae de caelo cadentis pulsare solum foliaque arborum audire possem. Aures meae sonitu pluviae oblectatae sunt. Nolui surgere è lecto. Canis autem, nomine Tullius, me non sinivit manere in lecto iacentem. Latrare et huc illucque movere coepit. Ego tandem invitissimus maximo nisu surrexi et canem foras ducere tentavi. Illum autem tempestas et imber ruens ita terruerunt ut è casâ exire nollet. Constituit ergo in tapete atrii mingere. O tempestas, O mores canis istius!

Gratias ago et valete!

Re: Tempestas (a short short story)

Posted: Thu Sep 04, 2014 8:53 am
by Shenoute
Salve,

Cursim tantum legi sed haec sunt quae, mea sententia, corrigere oportet :

pellebant > pellebat
aures meas > aures meae

Re: Tempestas (a short short story)

Posted: Thu Sep 04, 2014 10:14 pm
by whsiv
Recte dicis. Gratias tibi ago!

Menda correxi.