Puer qui numeravit stellas

This board is a composition workshop, like a writers' workshop: post your work with questions about style or vocabulary, comment on other people's work, post composition challenges on some topic or form, or just dazzle us with your inventive use of galliambics.
Post Reply
Damoetas
Textkit Fan
Posts: 231
Joined: Thu Mar 12, 2009 6:31 pm
Location: Chicago

Puer qui numeravit stellas

Post by Damoetas »

Here is my translation into Latin of a traditional story from Chiapas, Mexico. The original is in the Tzeltal language, published along with a Spanish translation in Leyendas y cuentos Tzeltales (Mexico City, 1983). My translation is based on the Spanish, which I can also post if anyone is interested.

Questions, comments, and suggestions are welcome!

-----------------------------------------------------------------------------------------

Puer qui numeravit stellas

Fuit olim puer curiosissimus, VI annos natus, quem vasta ignotaque caeli spatia spectare iuvabat. Is quodam die patrem rogavit:

‘Quid sunt illa quae per se fulgent, quae micant in caelo tamquam si scintillas effunderent?’

Pater unico filio consilium dedit ne curiosior esset; graviter et severe explicavit: ‘Vide, mi fili. Ea quae in caelo vides stellae sunt; terram totamque rerum naturam noctu illustrant; aliis alia stellis sunt nomina.’

‘Pater,’ inquit, ‘quae sunt eis nomina? Velim cognoscere nomen uniuscuiusque.’

‘Hoc sidus ’Ox kojt, id est Tria Animalia, appellatur; illud Jxana’b, id est Canis Maior; tertium Kurus’ek, id est Crux Borealis; quartum Tsek, id est Scorpio; quintum Nujkupat, id est Pellis Tergi; sextum Sakubee ek’, id est Lucifer; illud ultimum Yek’uljch’ultatik, id est Vesper. Illae stellae quae multae sunt Sbetoyim appellantur, id est Via Lactea. Haec tantum nomina cognovimus: cetera ignoramus. Dominus deus, mi fili, nulla alia nobis nomina tradidit praeter ea quae tibi commemoravi.’

‘Gratias tibi ago, pater optime, quod mihi siderum nomina rettulisti; nisi enim tu rettulisses, quo pacto scire possem? Numquam obliviscar: omnia haec nomina memoria complectar, ne pereant, et ut qui post nos nascentur scire et commemorare possint. Sic permanebunt per omnes huius mundi aetates nomina praecipuarum stellarum quas in caelo videmus.’

Haec dixit puer magnam habens gratiam, sed ignarus quid sibi postea in mentem venturum esset: stellas dei numerare. Nam deus solus cognovit quantas stellas habeat; usque ad nostra tempora nemo stellas caeli numeravisse fertur. Puer ille misellus, cum stellas numerare instituit, neque iniuriam facere volebat neque scelus omnino in mente concipiebat; neminem consuluit cum hoc opus suscepit. At quod puero accidit monumento est ne idem iterum accidat per omnes huius mundi aetates; exemplo est filiis eorum qui orbem terrarum incolunt.

Nam quodam die, ante solis occasum, puer curiosus domo egressus humi considit. Quod pater dixerat oblivisci non potuit; nomina siderum omnia commemoravit. Cum sol occidisset, Vesper apparuit et magno cum nitore lucebat. Haec stella sola mundum illuminabat. Puer curiosus secum cogitare coepit; cum animo suo dixit:

‘Numerabo stellas caeli, ut incolis orbis terrarum dicam cuantae sint.’

Nox accedebat et tenebrae obscuriores fiebant, stellae plures continenter apparebant. Puer eas numerare coepit, arbitratus se hoc efficere posse, sed etiam plures stellae in caelo ortae sunt. Non potuit numerare eas, quia hoc caelum quod videmus infinitum est. Puer perturbatus et confusus stellas numerare non potuit; non comperit quantae stellae essent, nam hoc deus solus cognovit.

Quod puero accidit lamentabile est: multa ac terribilia passus, mente alienatus tandem mortuus est.

Ideo ne nostris quidem temporibus debent numerari stellae quas videmus in caelo, ne nobis accidat id quod puero illi accidit: nam quod infinitum est non potest numerari. Etiam nunc haec fabula in vico Tenejapa narratur, cum patres filios monent ne umquam numerent stellas.
Dic mihi, Damoeta, 'cuium pecus' anne Latinum?

Qimmik
Textkit Zealot
Posts: 2090
Joined: Mon Mar 18, 2013 10:15 pm

Re: Puer qui numeravit stellas

Post by Qimmik »

Non, uerum Aegones nostra sic rure loquuntur.

Nice job!

Post Reply