in peloponneso

This board is a composition workshop, like a writers' workshop: post your work with questions about style or vocabulary, comment on other people's work, post composition challenges on some topic or form, or just dazzle us with your inventive use of galliambics.
Post Reply
decurion
Textkit Neophyte
Posts: 26
Joined: Sun Dec 18, 2005 5:41 pm

in peloponneso

Post by decurion »

salvete. I wanted to offer up some Latin I've written for criticism. This except comes from a journal I kept while travelling abroad last summer, in which I had sought out a nearby castle. If any words are unclear it may be due to the fact that I can't read my own handwriting. All the same, I'd greatly appreciate any comments on style, usage, incorrect usage, etc. vobis gratias agam!

(scripsi a.d. vi idus iul mmv)

inter occasum solis et meridiem hinc est apex acutus, super quo castellum, quamvis nemo profecto compertum haberet, situm est. quod totiens ego video, in semita ad Acrocorinthum ascendens, at nullo modo antea cogitavi illuc accedere. semita enim inde est obscura, facileque praeteritur, quoniam de clivis procul ad varios agros abducit. atque semper cirum istanc partem viae flectentis, ubi trivium est, quia via compendiaria ire ad summam arcem soleo. hodie statui tamen ut iter pedibus facerem, per iugum ad hoc castellum ascendam.

alii hic dicunt eum collem "penteskuphia" appellatum esse, quod in nostra lingua est "quinque pocula." iamque alii ferunt Pentescufia deorsum in valli prope hunc collem iacuisse, ac omnino herbis obsitum est, quod visere non est operae pretium. in chartis geographicis huiusce regionis Pentescufia modo incerto spatio ad occidentem versus ab Acrocorintho iacet, si quid in chartis designatum est, itaque mihi lubet dicere vicinitatis chartas iterum atque iterum ire et perdi posse....

utique, ad hunc montem profectus sum, ut viserem castellum cui nullum nomen est. iter erat longum, sed haud difficile nisi semitis glareae delabentis plenis ac plantis, quae sunt asperrimae acutissimaeque oculis antea a me visis, modo impediebar. praeterea feri palantur canes in ea parte iugi, propter prope cumulum, in quo vicani quisquilias suas deiciunt.

mirum est quod ascendens sentio quasi revera tectum caeleste me appropinquare nubibus modo digito tactis. deorsum litus tam procul et oculis incertum est ut omnis illi parvi vici, Agios Geriasmos, Leheon, et ceteri, in unum oppidum mihi perspicienti admiscantur. quomque summum consecutus sim, totum latus occidentale Acrocorinthi, moenibus Venetiis cincti, et una ex parte Sinum Saronicum, ipsum navibus per fossam Isthmiam navigaturis crebrum aspicere potui. enimvero paene tam altus quam Acrocorinthus hic collis est; sed ibi summus Acrocorinthus spatiosus tam pandit ut circum ambulare possit, nesciens vere quam alte esse, hoc summum parvum est potui modo in muris collapsae turris sedere vel in pinnis—seu quarum ea quae remanent, perambulare, atque cetera fuit aer et excessus cadendo longe de amoenissimis scopulis. nemo praeter me illic adest. quis enim unquam ad hunc locum venierit? moenia collabebantur, saepiusque propter instabilitatem gradum amisi et lapsus sum, mecum compluribus saxis cadentibus. cisterna loci iam integra erat, sed ruderis plena. iterum nihil praestantium ibi est. at aspectus mirabilis est, namque solem occidentem supra collibus, et scopula Acrocorinthi aurea in luce mitent....

Post Reply