Num lingua Latina mortua est?

Enter the Agora to try to communicate with others in Latin and Ancient Greek.
Post Reply
reginalatina
Textkit Neophyte
Posts: 1
Joined: Mon Jan 12, 2009 12:17 am

Num lingua Latina mortua est?

Post by reginalatina »

Salvete! Septemdecim annos nata sum et scholastica Barcinonensis sum. Inquirendi studium habeo cui nomen est: "Num lingua Latina mortua est?". Quamobrem velim hanc inquisitionem vos respondere. Multas gratias vobis ago!


1. Quae tibi patria est?


2. Quot annos natus/nata es?


3. □ Vir □ Femina


4. Habesne filios?


5. Quas linguas loqueris?


6. Quae studia linguae Latinae habes?
□ Ludus
□ Universitas
□ Tua sponte discendo
□ Alia

7. Quot horas hebdomadarias linguae latinae consecras?


8. Quae alia studia habes?
□ Ludi corporis
□ Musica
□ Legere
□ Coquere
□ Alia. Quae?


9. Quare linguam Latinam didicisti?
□ Linguae Latinae causa
□ Humanitatis Latinae causa
□ Linguarum causa
□ Religionis causa
□ Historiae causa
□ Alia

10. Si filios haberes loqueris cum iis latine?
□ Ita vero
□ Minime

11. Velles linguam Latinam in publicum extendi?
□ Ita vero
□ Minime

12. Putasne linguam Latinam non mortuam esse?
Quare?

User avatar
thesaurus
Textkit Zealot
Posts: 1012
Joined: Mon Oct 02, 2006 9:44 pm

Re: Num lingua Latina mortua est?

Post by thesaurus »

Salve ReginaLatina! Si vere Latinae tu regina es, gaudeo tuus adventus in hoc foro.

1. Quae tibi patria est?
Mihi patria est CFA, (Civitates Foederatae Americae, vel USA). Exacte, nunc et civitatis Pennsylvaniae et Vashingtoniae D.C. habito. Sed mihi domus parentum progenitorumque est apud civitatem Colorati (anglice Colorado).

2. Quot annos natus/nata es?
22 annos (fere 23!) habeo.

3. □ Vir □ Femina
Scilicet vir.

4. Habesne filios?
Non, atque filii mihi ne sint moltos annos!

5. Quas linguas loqueris?
Solum Anglice loquor, sed aliis legere posso. Legere posso Hispanice, Italice, Graece Antiqua, atque clare Latine. Hunc annum duas linguas novas discere (ut legam) volo, Francogallicam et Hebraicam.

6. Quae studia linguae Latinae habes?
□ Ludus
□ Universitas
□ Tua sponte discendo
□ Alia

Paulum apud universitatem (rudimenta), sed magis mea sponte.

7. Quot horas hebdomadarias linguae latinae consecras?
Non semper eadem sunt, sed generaliter fere ab tres usque ad quinque. Est minus quam volo, sed gaudeo cum possim.

8. Quae alia studia habes?
□ Ludi corporis
□ Musica
□ Legere
□ Coquere
□ Alia. Quae?

Mihi placet legere multo ac cum discipulus post-baccalarium literarum Anglicarum sim, mihi oportet legere. Aliter, gaudeo cibum Thaium coquens (et edens!)

9. Quare linguam Latinam didicisti?
□ Linguae Latinae causa
□ Humanitatis Latinae causa
□ Linguarum causa
□ Religionis causa
□ Historiae causa
□ Alia

Literarum causa, ita Humanitatis Latinae causa. Quoque Linguarum causa.

10. Si filios haberes loqueris cum iis latine?
□ Ita vero
□ Minime

11. Velles linguam Latinam in publicum extendi?
□ Ita vero
□ Minime
Volo alios Latinae studere si eis placeat. Si non interest, ne discendum sit.

12. Putasne linguam Latinam non mortuam esse?
Quare?
Arbitror latinam mortuam esse si vere loquamur. Mortua est cum locutus sit nemine ut lingua materna. Latina ipsa multum ponderis habet, sed ita aliae linguae et vivae et mortuae. Latina est legenda scribendaque, ac si placet possunt alii loqui, sed tempores sunt mutati atque loqui latine non est necesse.
Horae quidem cedunt et dies et menses et anni, nec praeteritum tempus umquam revertitur nec quid sequatur sciri potest. Quod cuique temporis ad vivendum datur, eo debet esse contentus. --Cicero, De Senectute

Estoniacus Inoriginale
Textkit Neophyte
Posts: 68
Joined: Thu Jun 26, 2008 7:43 am
Location: VRBS PRIMVS VEL CAPVT REVALIA IN ESTONIA

Re: NOM LINGVA LATINA MORTVAST?

Post by Estoniacus Inoriginale »

1. Estoniast patria.
2. 19 anneis sum.
3. Vir.
4. Filius sum.
5. Estonice, Anglice, Latine, Germanice, Russice - linguas loquor has.
6. Mea sponte deiscendo habeo. (Sei diphthongon 'ei' scribo pronontio 'i' longa)
7. Non multum iam consecro linguae Latinae, quod studium'st hasce temporibus non habebam.
8. Alia studia sunt juventutis adjutationis educatio.
9. Tam ob rem didico bellonsam linguam - causa linguae latinae, historiae, linguarum, humanitatis, aliaq causa.
10. Ita vero.
11. Ita vero, sei dicrent aliai, quai possont, queiq posset in Estonia.
12. Puto linguam Latinam non mortu'esse, sed non vivere bene, etiam. Viveret, coleretur Latina.

Coloratum volo visitari.
OINOM ANNOM STVDIAVEI DINGVAM LATINAM OREIGENEBOS VARIONS
HANCE SICNATOVRAM VIDETE ET REDITE

ITEM BOLVNTAS BIXET BERITAS BIVAT

http://www.youtube.com/watch?v=vxc0qxl4 ... age&fmt=18

User avatar
thesaurus
Textkit Zealot
Posts: 1012
Joined: Mon Oct 02, 2006 9:44 pm

Re: NOM LINGVA LATINA MORTVAST?

Post by thesaurus »

Estoniacus Inoriginale wrote: Coloratum volo visitari.
Bene! Estoniam visitare volo et ego!

Obiter, cur literas miras (ut mihi videtur) tuis in verbis iniicis? Ut "ei" pro "i" vel "ai" pro "ae"?
Horae quidem cedunt et dies et menses et anni, nec praeteritum tempus umquam revertitur nec quid sequatur sciri potest. Quod cuique temporis ad vivendum datur, eo debet esse contentus. --Cicero, De Senectute

Estoniacus Inoriginale
Textkit Neophyte
Posts: 68
Joined: Thu Jun 26, 2008 7:43 am
Location: VRBS PRIMVS VEL CAPVT REVALIA IN ESTONIA

Re: Num lingua Latina mortua est?

Post by Estoniacus Inoriginale »

Responsum tuum exspectavi. Diphthongos... antiquitas placet prae-classica mihi. Usum autem classicam quoque colo.
praeclassica est usitatio hac: responsom tuom/touom... etc... multum intersunt mihi formae variae.
OINOM ANNOM STVDIAVEI DINGVAM LATINAM OREIGENEBOS VARIONS
HANCE SICNATOVRAM VIDETE ET REDITE

ITEM BOLVNTAS BIXET BERITAS BIVAT

http://www.youtube.com/watch?v=vxc0qxl4 ... age&fmt=18

Radek
Textkit Neophyte
Posts: 34
Joined: Sun Jan 25, 2004 6:22 pm
Location: Poland

Re: Num lingua Latina mortua est?

Post by Radek »

1. Quae tibi patria est?
Polonia est patria mea.

2. Quot annos natus/nata es?
34 annos habeo.

3. □ Vir □ Femina
Vir sum.

4. Habesne filios?
Non habeo.

5. Quas linguas loqueris?
Latinam, Polonicam, Anglicam,


6. Quae studia linguae Latinae habes?
□ Ludus


7. Quot horas hebdomadarias linguae latinae consecras?
2-14

8. Quae alia studia habes?
□ Ludi corporis
□ Legere



9. Quare linguam Latinam didicisti?
□ Historiae causa, humanitatis latinae causa, linguae latinae causa


10. Si filios haberes loqueris cum iis latine?
□ Ita vero


11. Velles linguam Latinam in publicum extendi?
□ Ita vero


12. Putasne linguam Latinam non mortuam esse?
Quare?
Multos homines in mundo esse qui latinam scribere legereque sciunt. Puti si linguam latinam mortuam futurum esse, civilisationem nostram cum ea quoque.
Nulla est disciplina, nulla civilisatio occidientalis sine lingua latina.

anphph
Textkit Enthusiast
Posts: 593
Joined: Fri Nov 09, 2007 1:35 am

Re: Num lingua Latina mortua est?

Post by anphph »

Salve, reginalatina! Valde placuit haec tua vel aliorum legere, itaque idem facio.


1. Quae tibi patria est?
Portucalia, patria parva prope Hispaniam et caput Europae, neque eá habitatá beatificor.

2. Quot annos natus/nata es?
19 annos natus sum.

3. □ Vir □ Femina
Vir vel... juvenis! ;)


4. Habesne filios?
Non quidem habeo, neque mox mihi habendi.


5. Quas linguas loqueris?
Fluenter vel Facunde, Lusitanice (Portucalensis lingua) et Anglice. Graece Antique, Francogallice, Latine, Italiane, et Hispanice non fluenter loquor, sed legere possum his studens ob esse.

6. Quae studia linguae Latinae habes?
□ Ludus
□ Universitas
□ Tua sponte discendo
□ Alia

Omnia quae monstrasti confiteor. Ad Latinam primum ivi cum 16/17 annos eram, ut fessus essem tam saepe de origine linguae meae a Latina audire nihil autem de ea novisse. Quippe amore hujus sum ustus, et in universitate Classicis nunc studeo et in interrete ut hic lego ut magis discam.

7. Quot horas hebdomadarias linguae latinae consecras?
Varia. Hebdomes sunt quos multum lego et linguae do, sunt alii dum paucum mihi restat tempus minusque consecro.

8. Quae alia studia habes?
Classica (Litterae et Linguae), Philosophiam, et Linguas Modernas habeo ut studia.


9. Quare linguam Latinam didicisti?
□ Linguae Latinae causa
□ Humanitatis Latinae causa
□ Linguarum causa
□ Historiae causa
Factus est!

10. Si filios haberes loqueris cum iis latine?
□ Ita vero. Amarem ut filii mei Latinam ab infantia discerent. Eis non est loquendum nisi velint, scilicet, sed parenti bona sunt facienda, et his quibus bona fiunt constituere vel bonis uti vel non.
Necesse autem est sponsam invenire quae non me amentem putaret ob id. Hah.

11. Velles linguam Latinam in publicum extendi?
□ Ita vero. Cum amicis situm et gregem in universitatem nostram creaturus mox ad ipsum sum.

12. Putasne linguam Latinam non mortuam esse?
Quare?
Lingua contemporanie locuta mortua non esse non potest. Non alia descriptio est. Et Latina /est/ a nobis locuta. Vide!

User avatar
arcacaerula
Textkit Neophyte
Posts: 10
Joined: Tue Apr 07, 2009 2:06 am
Location: Ripa flumenis Stygialis
Contact:

Re: Num lingua Latina mortua est?

Post by arcacaerula »

Praeclarissimae tibi salutes, o ReginaLatina, sunt! Hoc in his foris vocem meam notam fiere impetus mei primus est...hinc it!

1. Quae tibi patria est?
In re publica Americae sociatarum civitatium habito, sed amplior quam illud: civis mundi sum.

2. Quot annos natus/nata es?
Annos unumetviginti sum.

3. □ Vir □ Femina
Vir.

4. Habesne filios?
Non, sed unam sororem habeo.

5. Quas linguas loqueris?
Modo linguae quae bene dicere possum Latina Anglicaque sunt. Ho anno linguam Graecarum Francorumque Germanorumque discebo.

6. Quae studia linguae Latinae habes?
□ Ludus
□ Universitas
□ Tua sponte discendo
□ Alia

E omnis paucum.

7. Quot horas hebdomadarias linguae latinae consecras?
Studiis linguae latinae horas innumeras dico.

8. Quae alia studia habes?
□ Ludi corporis
□ Musica
□ Legere
□ Coquere
□ Alia. Quae?
Multum temporis mei codices de philosophia scientiaque Linguae legens impleo.

9. Quare linguam Latinam didicisti?
□ Linguae Latinae causa
□ Humanitatis Latinae causa
□ Linguarum causa
□ Religionis causa
□ Historiae causa
□ Alia

Primo causa Linguarum qua me Latinam discere intulerat fuit, sed mox per eruditionem Latinae meam Historiae Philosophiaeque aliaeque ductus sum.

10. Si filios haberes loqueris cum iis latine?
□ Ita vero
□ Minime

Dicerem certe in latina ad filios meos et liberos amicorum; cum ego ipse liberos non habeam, tamen iuvenes docere volo, sic ita vero!

11. Velles linguam Latinam in publicum extendi?
□ Ita vero
□ Minime

Aio.

12. Putasne linguam Latinam non mortuam esse?
Quare?

Natura linguae talis ut dum societate dictorium permansa est, illa lingua vivere manebit. Sive in Latina nemo dicere sit, tamen mutata in Francam saeculi Linguam viveret.
'Offam edeant.'

User avatar
Jairo
Textkit Neophyte
Posts: 3
Joined: Thu Mar 01, 2007 4:13 pm
Location: Feira de Santana, BA, Brazil

Re: Num lingua Latina mortua est?

Post by Jairo »

1. Quae tibi patria est?
Braziliensis sum.

2. Quot annos natus/nata es?
Viginte novem annos natus sum.

3. □ Vir □ Femina
Vir.

4. Habesne filios?
Non habeo.

5. Quas linguas loqueris?
Lusitanam, Anglicam, Esperanticamque loquor. Aliam ut Hispanicam, Francogallicam Italianamque aliquanto legere posum. Theodiscam discere incoho. Nescio autem si me ipsam Latinam loqueri dicere jam posum.

6. Quae studia linguae Latinae habes?
□ Tua sponte discendo

7. Quot horas hebdomadarias linguae latinae consecras?
Variabilis sed saepe multas.

8. Quae alia studia habes?
□ Ludi corporis
□ Musica
□ Legere
□ Coquere
□ Alia. Quae?
E omnia paucum studeo, sed potissimum astronomiam linguasque.

9. Quare linguam Latinam didicisti?
□ Linguae Latinae causa
□ Humanitatis Latinae causa
□ Linguarum causa
□ Religionis causa
□ Historiae causa
□ Alia

Pro omnia.

10. Si filios haberes loqueris cum iis latine?


11. Velles linguam Latinam in publicum extendi?
□ Ita vero

12. Putasne linguam Latinam non mortuam esse?
Quare?
Certus non sum.

CarmentaLatin
Textkit Neophyte
Posts: 9
Joined: Thu Mar 25, 2010 5:56 pm

Re: Num lingua Latina mortua est?

Post by CarmentaLatin »

1. Quae tibi patria est?
Civitates Foederatas Americae habito.


2. Quot annos natus/nata es?
Annos triginta duos natus sum.


3. □ Vir □ Femina
Vir.


4. Habesne filios?
Nullos filios habeo.


5. Quas linguas loqueris?
Latinam et Anglicam loquor.


6. Quae studia linguae Latinae habes?
□ Ludus
□ Universitas
□ Tua sponte discendo
□ Alia
Studia Latina in ludo secundario et Universitate Gonzaga in Spokane, WA, USA, et sponte discendo habeo.

7. Quot horas hebdomadarias linguae latinae consecras?
In singulari hebdomade vulgo horas decem aut viginti horas linguae Latinae consecro.

8. Quae alia studia habes?
□ Ludi corporis
□ Musica
□ Legere
□ Coquere
□ Alia. Quae?
In mea vita studui multis: Anglice scribendum, Francogallicam, pingendum, etc.

9. Quare linguam Latinam didicisti?
□ Linguae Latinae causa
□ Humanitatis Latinae causa
□ Linguarum causa
□ Religionis causa
□ Historiae causa
□ Alia
Causa amoris linguae.


10. Si filios haberes loqueris cum iis latine?
□ Ita vero
□ Minime
Ita vero. Semper necesse est parenti docere filium quae scit.

11. Velles linguam Latinam in publicum extendi?
□ Ita vero
□ Minime
Vero. Non dubito.

12. Putasne linguam Latinam non mortuam esse?
Quare?
Nunquam lingua Latina mortua fuit. Nam semper homines optimi Latinam intellexerunt et amaverunt, et nunc multi amant et dicunt.

Post Reply