Textkit Logo

De variis formulis colloquendi, lectio tertia

Enter the Agora to try to communicate with others in Latin and Ancient Greek.

De variis formulis colloquendi, lectio tertia

Postby Franmorar » Sat Jul 12, 2008 3:25 pm

Lectio tertia

Incipit lectio tertia:

Ire et proficisci

Where are you going to? = Quo vadis? / Quo te agis? / Quo tendis? / Quorsum is?/ Quo te pedes ducunt? / Quo te capessis?
I'm going home = Eo domum./ Capesso me domum.
Where are you going in such a hurry? Where are you running? = Quo te rapis (corripis, proripis)?/ Quo cursum (gradum) corripis?
I was going to see you, to pay a visit to you= Ad te ibam.
Where are you going (leaving) from here? = Quo te hinc abis?/ Quo tibi est iter?
(I'm going) Nowhere = Nusquam.
I don't know where I should go (to) =Nescio quorsum eam.
I don't know the way (to) = Non novi viam.
Wait a minute! Stay here just a moment! = Paulisper mane.
Wait for me for a while = Opperire me parumper.
I'll be soon back = Mox huc revertor.
I've been waiting since long time = Jamdudum exspecto.
What way should I go? = Quam viam insistam?
Did he go this way here or that way there? = Hac aut illac iter instituit?
What way are you going? = Quem tenes cursum?
On my way to the city = Urbem versus.
Keep going on your way = Perge viam. /Perge quo coepisti.
Let me go = Amitte me.
Pass, go through (past), please, I will not stop you = Transi, nihil te moror.
Hurry! Go there quickly! = Matura illuc ire.
Get out of here! = Egredere hinc./ Te hinc amove./Facesse hinc.
Get out of there! = Istinc recede.
Get out, go away, leave from here as soon as possible! = Hinc avola./ Abi quam primum./ Move te ocius.
Get off! = Apage te (a me).
What! Are you now stopping there? = At etiam restitas (cessas)?
What! Are you still here? = Etiam nunc hic stas?

Finis lectionis tertiae.

Valete omnes, interretiales amici!
Hominibus totam versandam constat esse bibliothecam, ut solam utilem scribere sententiam possint.
Franmorar
Textkit Member
 
Posts: 144
Joined: Tue May 22, 2007 2:20 pm
Location: Christophoropolis in Venetiola

Postby Kasper » Mon Jul 14, 2008 3:02 am

Vale Franmorar,

multas tibi gratias pro tuis lectionibus ago. Pergratae mihi sunt.

miror adtamen de citatione (meliore verbo mihi absente) tua. Demonstram. Iamdudum cantor Bob Dylan mihi multum placet, et in carmine eius 'bene est matercula (modo cruentor)', cantit ille 'qui non nascitur, moritur.' Illa verba me incendant; multa et varia disco ut semper nascar.

Iam tamen lexi Solonem tuum dixisse quendam discentem veterascare!!

vere, meum mundum perduisti... :evil:
“Cum ego verbo utar,” Humpty Dumpty dixit voce contempta, “indicat illud quod optem – nec plus nec minus.”
“Est tamen rogatio” dixit Alice, “an efficere verba tot res indicare possis.”
“Rogatio est, “Humpty Dumpty responsit, “quae fiat magister – id cunctum est.”
Kasper
Textkit Zealot
 
Posts: 799
Joined: Wed Nov 05, 2003 3:01 am
Location: Melbourne

Ad Kasparem de verbis Solonis a me citatis

Postby Franmorar » Tue Jul 15, 2008 3:03 pm

Hominibus totam versandam constat esse bibliothecam, ut solam utilem scribere sententiam possint.
Franmorar
Textkit Member
 
Posts: 144
Joined: Tue May 22, 2007 2:20 pm
Location: Christophoropolis in Venetiola

Postby Kasper » Wed Jul 16, 2008 12:17 am

Care Franmorari,

Gratias pro cura tua de mea! Bene mihi est, semper enim Dylanem Soloni antepono. :D

Fortasse equidem erravi. Nonne attamen dixit Solo se non modo semper discere inveterascantem, sed etiam discentem inveterascere? id est, non video quomodo, si quidam pergat discere quamdiu inveterascat, id non eadem esse dicere uti omnes inveterescant quamdiu disceant.

(Memini olim audisse ‘etsi semper dormiens spiro, non semper spirens dormio’. Non credo tamen hoc idem esse citato Solonis…)

Tandem, amice, apologicas tibi ago pro mala latina qua utar. Multa mihi discenda etiam sunt. Admiranda tua est lingua Latina.

Cura ut valeas amice.
“Cum ego verbo utar,” Humpty Dumpty dixit voce contempta, “indicat illud quod optem – nec plus nec minus.”
“Est tamen rogatio” dixit Alice, “an efficere verba tot res indicare possis.”
“Rogatio est, “Humpty Dumpty responsit, “quae fiat magister – id cunctum est.”
Kasper
Textkit Zealot
 
Posts: 799
Joined: Wed Nov 05, 2003 3:01 am
Location: Melbourne


Return to The Agora

Who is online

Users browsing this forum: No registered users and 6 guests

cron