Salve, Leonarde!
Quamquam solum duodeviginti annos nata sum, iam delibero, quas linguas liberos meos futuros docere velim. Aliquantulum vesana sum
Condiciones similes sunt, quia ego liberos meos quoque tres linguas docere volo (Germanicam, Anglicam Latinamque). Eos linguam Latinam docere volo quod linguam pulcherrimam puto; cogitatio autem inusitata est et nemo mihi notus/nota est qui/quae idem fecerit. Itaque scire volebam, quid alii homines de eo cogitent; igitur ante nonnullos menses in foro quoddam Germanico, in quo saepe versor, filum coepi quod de ea quaestione agebatur. Responsa autem omnia sententiam meam valde reprehenderunt: dixerunt me deliram esse atque liberos meos infelicissimos fore

Qua de causa tale filum hoc in foro incipere ausa non sum. Te laudo quia tu ausus es
Nuper iterum conata sum de cogitatione mea loqui, ita cum amica quadam locuta sum. Quae, pro fortuna, non dixit me deliram esse: immo vero cogitationem attractivam putavit. Quia certae non sumus, num liberi, qui tantas linguas discant, eas confundant, amica mihi suasit, ut primum liberos linguam Germanicam Anglicamque, quia ad vivendum graviores sint quam lingua Latina, Latinam autem post duos vel tres annos doceam in locum tres linguas simul docendi.
Quid putas de consilio amicae?
Iam saepius de
illo libro legi qui liberis iuvenibus factus esse videtur, sed liber ipse notus mihi non est.
Vale!
Apollimagine