Textkit Logo

De latine loquendo ac colloquendo

Enter the Agora to try to communicate with others in Latin and Ancient Greek.

De latine loquendo ac colloquendo

Postby Franmorar » Fri Apr 11, 2008 9:52 pm

Franmorar interretialibus amicis salutem dat multam:

[Nota bene: Iterum haec volui scribere, quia, ut mihi videtur, eadem a paucis sunt lecta quae graece sub titulo "Peri mathéseos" scripseram.]

Vobis bene constat, o interretiales amici, multos esse eos, ut hoc forum testatur, qui Latinam Graecamque linguam litterasque discunt vel discere volunt. Itidem scitis ex eis non paucos qui Latinum et Graecum habere rectum et aptum velint sermonem, non tantum ut Romanos et Graecos auctores legere possint antiquos, sed etiam ut latine et graece loqui et scribere et colloqui.

Equidem existimo eos, qui opera dant recte latine et graece loqui ac colloqui, laudibus esse maximis dignos, sed miror num id re vera proficiat.
Alii classicam latinitatem et graecitatem discentes volunt nova et recentia latine et graece scripta, ut is liber de illo Harrio Pottero, qui nuper primum latine, deinde graece redditus editusque. Quisnam eum et ea genera librorum certe lecturus, nisi pro exercitatione? Nonne illi Latini scriptores, videlicet Cicero, Caesar, Horatius, Vergilius, Ovidius, Livius, Tacitus, multo digniores legendo, sicut illi Graeci Homerus, Herodotus, Sophocles, Plato et ceteri?

Opinor potius latinam discendam esse linguam non quo latine vel graece hodie loquamur aut latine vel graece hoc tempore scripta legamus (tametsi, vero confiteor, latine vel graece et loqui et conscribere utilia semper praebet progymnasmata), sed potius antiquos legendi auctores causa, quandoquidem opera legendo dignissima antiqui Romani ac Graeci conscripserunt poetae historicique rhetoresque philosophique, plurima (cum minima pars superfuerit ex prisco usque ad hodiernum tempus) et diversissima.

Vos, interretiales amici, quid de eis rebus sentitis atque existimatis?
Hominibus totam versandam constat esse bibliothecam, ut solam utilem scribere sententiam possint.
Franmorar
Textkit Member
 
Posts: 144
Joined: Tue May 22, 2007 2:20 pm
Location: Christophoropolis in Venetiola

Postby MiguelM » Fri Apr 11, 2008 11:24 pm

Michaelis Franmoari amico SPD

Cogitationes tuae utilissimae et magnopere oportunae sunt, quod de prima causa Latinae discendae cernunt. Non, ut tu, arbitror plures pauci auctores antiquos latinos aexestimant-- etsi mundus est unus interretiale et alter scholasticum. Certe tandem dicis multos auctores latinos ignorare velle, et illuc et ego difficile creditu mihi constituo.

Quin id dicam? Duae rationes nimis sunt dicendae ad eminentem latinam intelligendam per aetates: primum, ut lingua interretialis pro Ecclesiastica Politicaque habeatur; secundum, ut omnes auctores antiquos legere possint. Nunc mundus est mutatus, nunc latinitas est non paulum mutanda. Est quoque cognitum Ecclesiam fessam et linguam Anglicam dominantem. Etenim voluntates latinistarum ad has sunt fictae.

Divergo autem cum dicas ut libri Harri Potteri essent "nisi pro exercitatione lecturi". Dudum alicubi sententiam legi maiorem ad latinitatis causam. Aliquid ut hoc: "Latina omnibus usanda est; lingua non usa mortua, et nisi nos ea utamur, nosmet eam mortuam arbitramur." Sed sunt paucae causae pro quas oportet a aliquo Latina servari (ut duae magnae super posui). Paucae et importantissimae equidem dixerim, ex quibus una est antiquos legere.

Stultum esse puto velle Latinam servare ad solam linguam latinam servandam. Egestas linguae interretialis nulla est, Anglice loquimur. Si Latinam dignam servando putamus, hoc est propter eius benefitiis, ut arbitror. Et magis quam omnes est illud quod dixisti: Cicero, Caesar, Horatius, Vergilius et ceteri Latine scripserunt.

Hm. Nescio utrum sane logiceque ego scripsi an stulte. Hm.

Valeas tu, amice mi.
User avatar
MiguelM
Textkit Fan
 
Posts: 226
Joined: Fri Nov 09, 2007 1:35 am
Location: Portugal

Postby Amadeus » Sat Apr 12, 2008 6:49 pm

Idem sentio, Franmorar. Lingua Latina de sermone vulgare, notus cum mundus esset Romanus, intellectualem in linguam mediumque ab hinc transiit, et sic nobis est utendum tradendumque. Iam multos ante annos putavi humanam technologiam ascendente in ordine fuisse inde ab saeculis recentioribus; non autem de hominum sapientia idem dicere possum. Non sine causa auctores illi quos numerasti classici vocantur, id est, litterae cuius in saeculorum decursum manent uti exemplum artis scribendae. Certe mundus hodiernus transmutatus nimis est, at nobis, uti doctis aut litterarum hominibus, oportet antiquum quod nobilissimum inferre in illum ut renovatum et ''revivificatum'' sit. Et, interrogas, quomodo hoc fieri potest? Loquendo scilicet et colloquendo et scribendo! Si nobis oporteret classicos unice legere, nonne parva opera haud laudanda esset? Mihi videtur. :wink:

Veniam a vobis peto si aliquo in loco prave aut non latine scripsi. :oops:
Lisa: Relax?! I can't relax! Nor can I yield, relent, or... Only two synonyms? Oh my God! I'm losing my perspicacity! Aaaaa!

Homer: Well it's always in the last place you look.
User avatar
Amadeus
Textkit Zealot
 
Posts: 764
Joined: Wed Oct 26, 2005 10:40 pm
Location: In a van down by the river

Postby bedwere » Sat Apr 12, 2008 7:18 pm

Mihi videtur locum esse pro utroque: legamus classicos auctores, certe, sed ne despiciamus neolatinos. Mihi enim valde placent libella picta sicut illa de
Donaldo Anate vel Asterige.


:D
User avatar
bedwere
Textkit Enthusiast
 
Posts: 516
Joined: Fri Mar 07, 2008 10:23 pm
Location: Didacopoli in California

Postby thesaurus » Tue Apr 15, 2008 9:56 pm

Thesaurus Franmorari ceterisque s.p.d.

Multa cum voluptate has de latine scribendo colloquendoque sententias legi, nam hodie mea in mente saepe haec cura versatur. Quasi abursde, quoniam lingua ista scribentes, inter nos de hac re contendere videamur. Haec plurimis qui his de rebus cogitant de magno necessitate latine scribendo colloquendoque demonstrare videatur.

Atqui, concordare illis non possum, distrahor nam ab hac re, quia latinam linguam tam iucundam, sophiae tam plenam esse existimo atque ea hodierne usor fruorque. Sed aliqua privatim fruor est una re, alia enim est eandem audaciter propagare etenim omnis super linguis, litteris, rebusque exultare. Egomet linguam latinam bonam esse iudicor pro eius litteras illecebrosas sophiasque. Item, latine saepe scribere conor ut eius cognitio mea cresceat consolidetque; porro id ludo certamineve quodam quoque laete exercito.

Sed duas sententias constanter eius fautores explicant, scilicet primum abstracteque ut latinam patrimonium nostrum esse et ita nefas eam moriri patere esset; secundum pragmaticeque ut latinam unam linguam communem omni orbi terrarum ('interretialis' ut Franmorar scribit) praebere posset, vel saltem iterum linguam ‘francam’ (utpote antea fuit) doctos inter homines urbanosque futura esset. Id est, hi fautores linguam latinam radicitus affirmant necesse esse ut nos bonos cultosque cives europeos occidentialesve simus. Testes hanc sustinere opinionem meam inveniri possunt, sed lubenter his sententiis omnes scribendi colloquendique fautores assentiri fore puto. Solum tamen unum exemplum praebeo, scilicet illum Vivarium Novum (http://www.vivariumnovum.it/), quod, cum optime libros de latine graece discendo docendoque edent, valde necessitatem latine communicandi citant.

Sed, etsi his fautoribus comimiseresco, utramque sententiam plane falsam esse iudicor. Ut clare Miguel demonstrat, lingua interretialis iamiam habemus nomine Anglice. Iustumne est hoc? Aegre, quia hanc aliqua lingua habere posset potestatem. Sed linguae rationales prorsus non sunt, solum instrumentum, solum unum communicandi modum. Profecto Anglice patromonium meum est, et nullo in modo ita pro lingua morta necque nativa relinquam. Item, clare latinitatis patrimonium sine latine colloquendo scribendoque capere possumus. In eodem modo humanitate eruditioneque gentium aliarum sine eius lingua fruari possum.

Sed hactenus, nam tempus mihi nunc deest. Mox adventurus sum, et omnes sententias clarrissimas tuas legere ardeo. Scilicet, praeproperum scribendum meum est, ita ignoscere mea menda vos obsecro.
thesaurus
Textkit Zealot
 
Posts: 989
Joined: Mon Oct 02, 2006 9:44 pm

Postby thesaurus » Wed Apr 16, 2008 3:31 pm

Amadeus wrote:Iam multos ante annos putavi humanam technologiam ascendente in ordine fuisse inde ab saeculis recentioribus; non autem de hominum sapientia idem dicere possum. Non sine causa auctores illi quos numerasti classici vocantur, id est, litterae cuius in saeculorum decursum manent uti exemplum artis scribendae. Certe mundus hodiernus transmutatus nimis est, at nobis, uti doctis aut litterarum hominibus, oportet antiquum quod nobilissimum inferre in illum ut renovatum et ''revivificatum'' sit.


Exime Amade, non certus sum argumenti tui logicum adusque sanum esse, et certo illum saepissime ab aliis dictum audio. Nam, quae huius sunt argumenti principia? Unum, ut hominum sapientiam fixam per saeculorum decursum esse, et ita aliquod sapientem cognitum dictumve semper nobis hominibus proesse. Secundum, ut libros classicos sapientiae plenos esse, et hoc certum esse quia eorum tam paucos usque ad nos superesse quoniam reliqua non servandi digna esse. Tertium, ut hos libros sapientes latine graece scriptos esse, et si sapentiam hanc capire nos volle, necesse esse latinam graecamque linguas discere. Porro, ut latinam graecamque solum colloquiendo leggendoque capire nos posse.

Mihi ignosce si mentem tuam atque argumentum in intellegendo pecco, sed nebula argumenti quadam obscuri super disputationem istam semper circumerrare videtur. Nam, argumentum plane falsum est. Principio uno laete assentior, secondo, partim, tertio, nequaquam.

De principio secundo, certo multissimi libri classici multum sapientiae continent. Quoque profecto homines aliqui hanc ob sapientiam necesse esse hos servare propagareque iudicaverunt. Ita statuat.

De tamen principio tertio, multa menda insunt, et magnum contradictum argumento continet, nam si hominum mens magis vel minus eadem semper constat (de quo concordamus) ita libri classici solum paululum liberis modernis discrepant vel maior valent. Id est quia multi libri moderni hodiernique sapientiae plenum quoque sunt, et aeque necesse est nobis hos legere. Aliqui homines semper sapientes sunt et futuri essent. Itaque, libri sapeintes quiusque saeculi inveniri possunt. Porro, mihi fatendum est (vide principium secundum) credibile libros classicos, qui nobis supersunt, sapientiam crebius continere quam modernis quia corporem classicum parvum delictum esse. Sed, si corpus classicum moderno confero, clare libri sapientes modernis plures sunt quoniam magis temporis patet.

Item, latine graece discere non necesse est ut aliquem libros classicos sapientesve legere possent. Profecto valde eius intellectum augeat si linguas nativas legere possis, sed translationes tamen sapientiam pristinam continent etiamsi lingua est mutata. Nam, ita concordamus, sapientia trans gentium linguarumque fines transit.

Sed hactenus. Mihi ignosce si fumare videar, sed ‘motus’ ad latine colloquendo scribendoque plerumque in elitismo atque in falso Romanticismo nostalgiali. Certo te, Amade, et alios hac in disputatione absolvo.
Last edited by thesaurus on Thu Apr 17, 2008 4:53 pm, edited 1 time in total.
thesaurus
Textkit Zealot
 
Posts: 989
Joined: Mon Oct 02, 2006 9:44 pm

Postby Amadeus » Thu Apr 17, 2008 2:58 am

Salve, Thesaure:

Tibi gratias ago tuum ob responsum. Iam memini non possum quando quis spatium hoc latino cum sermone impleturum voluisset. Recentioribus in mensibus Textkit ut locus mortuorum mihi videbatur.

Tamen, credo quod cogitationes meas male exposuisti. Non solum dico nos linguam latinam sive graecam oportere discere ut libros classicos legere possimus. Non. Si hoc tantum dixisset ut hominem stultissimum habear. Dico autem quod magis prodest nobis linguas tales discere quia sunt medii intellectuales (potes quidem hanc sententiam elitistam vocare; ego a nemine veniam peto) utilissimi ad propriam mentem exercitandam in scientias humanas (in Renacentismi sensu) et ad antiquorum mentes omnino comprehendendum.

Dicis translationes sapientiam (antiquorum) pristinam continent etiamsi lingua est mutata. Hmmmm, fortasse essentiam continent, at omnia linguae ornamenta haud credo: omnes linguae non aequales sunt. Praeterea, cum opus quid, v. gr. Homeri, in Anglicam vel Hispanicam lingaum traslatum est, nonne tibi minus productum formosum videtur? Si non, qua de causa graece discis? Si minus autem formosum videtur, oportet tibi fateri traductiones esse magis finitas.

Hace altera ratio est tibi: Si omnia antiquorum opera in hodiernas linguas, aut si omnia moderna opera in propriam alicuius linguam, transmutata essent, hominis universus parvissimus fuisset. Reminiscor hic cum Brittanicos putabant Deum Anglice locutus esse, quod Sacra Biblia in eius linguam translatam fuerat. Ergo, non solum intellectum auges latine vel graece legendo, etiam prudentior fieris et aperis novos universos.

Ut finem harum litterarum faciam, a te quaero: si existimas 'motum' ad latine vel graece colloquendum scribendumque, quare istis in linguis scribis?

Iterum, ignoscite mihi omnes si non latine scripsi.
Lisa: Relax?! I can't relax! Nor can I yield, relent, or... Only two synonyms? Oh my God! I'm losing my perspicacity! Aaaaa!

Homer: Well it's always in the last place you look.
User avatar
Amadeus
Textkit Zealot
 
Posts: 764
Joined: Wed Oct 26, 2005 10:40 pm
Location: In a van down by the river

Postby thesaurus » Thu Apr 17, 2008 4:10 pm

Gratias tibi ago ingentes, Amade amice, quia operam ad meis querellis respondendum dedisti. Nunc mihi explicare meam scribendi rationem insolentem oportet.

Recte dicis cogitationes tuas pravissime expositeram, sed te mihi ignoscere obsecro, non enim tuas cogitationes proprias exponere malebam, immo illas de quibus tu me cogitare compulisti. Quoque recte, mihi rationem dare ad latine graeceque discendo dare oportet, quoniam audaciter hunc nostri comitum morem interrogo. Ita, cum sententias prior meas legas ne de te ipso vel ullo hoc in foro comite me alloqui putas.

In primis, rogas quare me istis in linguis scribere si istos bonum nullum lectoribus adferre videri. Sed equidem multa istas bona lectoribus discipulisque adferre iudico, et prout tu sapienter indicas. Nam sapientiae iucundiaeque pleni sunt libri classici. Etenim, delectis cum verbis quae mihi valde placent, universos quosdam novos nobis studium literarum alienarum et morum procul ab nostri eis aperire scribis. Porro, latine graeceque uti exercereque, non modo legere, variis de rationibus statuo. Inter alias, latinam bellissimam et subtilissimam linguam esse censeo, et per scribendo eius comprensionem voluptatemque augo ac sententias meas alieno in medio ponere conari possum. Itaque, mihi consuetudo scribendi quidam ludus requiesque est. Sed propter haec, super omnia, melior latine leggere desidero.

Item, de translatione elitismo ceterisque rebus, hoc mihi dicendum est: non classicos linguasque despicio, haec enim bella utiliaque essent, vel etiam eorum amatores, isdem enim sum, sed istos homines superbos qui classicorum studium implent, qui aliarum rerum studium despicierunt atque vilia in comparatione classicis moderna opera esse censent. Valde iudico classicos totis cum artibus et modernis et antiquis leggendos colendosque esse, non unum vel aliter. Nimium saepe ludis comites meos plenos laudum pro classicos audiebam, tamen plenos contemptionis pro modernos libros, pelliculas, magnasque alias res aetatis nostri. Omnibus linguas latinam graecamque discendas censent, tamquam nihil aliter dignum existit, tamquam idoneae haec sunt pro omnibus. Ita si quisquis latinam graecamve discere et pulchritudinem sapientiamque linguarum harum cognoscere velit, cohortandus est. Sed, pro ceteris translationes sufficiunt. Cum eosdem homines loquentes latinam colloquendam scribendamque omnibus esse audiam, irascor (ut vides). Vere, magis quam aliqui aliter, homines superbi classicorum studium occiderunt.

Iterum, excusationem meam de prave cognitiones tuas adumbrando accipe, et mihi ignosce si multis de rebus fumo.
thesaurus
Textkit Zealot
 
Posts: 989
Joined: Mon Oct 02, 2006 9:44 pm

Postby Amadeus » Thu Apr 17, 2008 8:25 pm

Respondebo mane tibi, thesaure. Patentiam habe, nunc necesse est ut laborem. :)
Lisa: Relax?! I can't relax! Nor can I yield, relent, or... Only two synonyms? Oh my God! I'm losing my perspicacity! Aaaaa!

Homer: Well it's always in the last place you look.
User avatar
Amadeus
Textkit Zealot
 
Posts: 764
Joined: Wed Oct 26, 2005 10:40 pm
Location: In a van down by the river

Postby Amadeus » Fri Apr 18, 2008 4:03 pm

Iterum salve, Thesaure:

Certe, non insolens es, nec, ut dicis, pravissime meam mentem exposuisti. Ergo, non tibi ignosco. :wink: De cetero quod scripsisti nolo addere plus, quia (fere) idem ac tu sentior (aut novas utilesque cogitationes amissi et nunc mens est ut tabula rasa :P ).

Vale!
Lisa: Relax?! I can't relax! Nor can I yield, relent, or... Only two synonyms? Oh my God! I'm losing my perspicacity! Aaaaa!

Homer: Well it's always in the last place you look.
User avatar
Amadeus
Textkit Zealot
 
Posts: 764
Joined: Wed Oct 26, 2005 10:40 pm
Location: In a van down by the river

Postby Franmorar » Fri Apr 18, 2008 4:33 pm

Hominibus totam versandam constat esse bibliothecam, ut solam utilem scribere sententiam possint.
Franmorar
Textkit Member
 
Posts: 144
Joined: Tue May 22, 2007 2:20 pm
Location: Christophoropolis in Venetiola

de magistro linguae Graecae

Postby Aloisius » Sat Sep 20, 2008 6:48 pm

Aloisius Miraglia amicis omnibus s.p.d.

Academia, c.n. Vivarium Novum, sextum iam annum scholam instituit, ad quam confluere solent quotannis viceni iuvenes ex variis totius terrarum orbis civitatibus, qui unum annum discentes litteras Latinas Graecasque in Italia exigere cupiant. Omnes scholae Latine habentur; Latina est etiam lingua, qua discipuli totum diem inter sese et cum magistris utuntur.
Iuvenes una cum magistris Montellae, in Campania, haud longe a Neapoli, in villa quadam rustica deversantur, quae altis montibus undique continetur et amoenis cingitur hortis ac viridariis; haud parva bibliotheca instructa est, conclavi instrumentis computatoriis destinato, auditorio scholastico, parvo theatro cinematographico, culina et triclinio, cubiculis. Discipuli delecti ad Vivarium novum mittuntur plerumque a professoribus studiorum Universitatum totius orbis, quae foedus cum Academia icerunt. Quarum studiorum universitatum moderatores se obstringunt ad ea studia comprobanda, quae iuvenes apud Vivarium novum coluerint.
Hoc anno in Vivario novo tradentur:
• Latinae litterae antiquiores (a Livio Andronico ad Christianos scriptores)
• Latinae litterae Christianorum (a Minucio Felice usque ad Venantium Fortunatum)
• Latinae litterae Medii aevi (a Boetio ad Dantem)
• Litterae Neo-latinae (a Petrarca ad Ludovicum Holbergium)
• Ars Latine scribendi et loquendi
• Lingua Graeca
• Philosophia Graecorum et Romanorum
• Historia Graecorum et Romanorum

Discipuli gratuito excipiuntur, aluntur, ad humanitatem pro virili informantur.

QVAERIMVS NVNC MAGISTRVM LINGVAE GRAECAE ET LITTERARVM MEDIAEVALIVM.

Condiciones hae sunt:

1. docendum est cottidie a die Lunae ad diem Saturni per sesquihoram (quater lingua Graeca, bis litterae mediaevales tradendae sunt) inde a die VI m. Oct. usque ad diem XX m. Iunii, interposita studiorum pausa Christi natali tempore et tempore Paschali;
2. discipulorum pensa sunt emendanda;
3. salarium est decem milium nummorum Europaeorum in singulum annum.

Si quis cupiat hoc munus suscipere, quam primum scribat quaesumus ad:

luigimiraglia@vivariumnovum.it

vel adeat telephonice hoc usus numero:

+39 0827 601643.
Aloisius
Textkit Neophyte
 
Posts: 2
Joined: Sat Sep 20, 2008 6:39 pm


Return to The Agora

Who is online

Users browsing this forum: daivid and 4 guests