Textkit Logo

Salvete! Nomen mihi Gulielmus est.

Enter the Agora to try to communicate with others in Latin and Ancient Greek.

Salvete! Nomen mihi Gulielmus est.

Postby Gulielmus De Terra Mariae » Mon Mar 17, 2008 7:27 pm

Salvete! Gratia Dei cum vobis sit. Vobis velim introducere me. Nomen mihi Gulielmus est. Viginti unus annos habeo, et in Pittsburgh natus sum. Cum in Pittsburgh octo annos habuissem, ad Terram Mariae movi (prope urbem Washingtoniae). Nunc discipulus sum in Universita Ohioae Stati (in urbe Columbi). Disco scientiam civilem et linguam latinam.

Amo legere scribereque latinam et spero forum hoc daturum esse mihi exercitationem multas in Latina.

Valete omnia.
phpbb
Gulielmus De Terra Mariae
Textkit Neophyte
 
Posts: 4
Joined: Mon Mar 17, 2008 6:45 pm

Postby Tertius Robertus » Mon Mar 17, 2008 9:49 pm

Salve, Gulielme, et gratia Dei tecum quoque sit. At satis habeas amorem erga linguam latinam esse communem omnibus qui in hoc foro ambulant. (eheus! Dic mihi, quid sit Scientia Civilis? Nam eam rem prorsus ignoro.)

Noli ambulare super me!


:shock: Annotatum est

Vale!
Tertius Robertus
Textkit Fan
 
Posts: 284
Joined: Mon Feb 27, 2006 1:05 am

Postby Gulielmus De Terra Mariae » Tue Mar 18, 2008 5:53 pm

Salve Roberte. Responsum tuum legi, et gratias tibi ago propter cupiditatem tuam scire de me. Scientia Civilis, quoque "Political Science" vocata, studium est ducorum legorumque rationisque. Civilibus cursibus meis confectibus, Latinam suscipio nunc. Iam tres annos linguae habeo, et possum legere Ciceronem Virgiliumque. Quot annos linguae habes? Quo loco vivis?

Vale
phpbb
Gulielmus De Terra Mariae
Textkit Neophyte
 
Posts: 4
Joined: Mon Mar 17, 2008 6:45 pm

Postby thesaurus » Tue Mar 18, 2008 9:54 pm

Salve Gulielmus, felix sanusque semper sis. Ego quoque hoc foro adventum tuum celebro, quia numquam aliqui satis socii hoc in studio habere possit. Coloradonem sum natus, Coloradonis Universitatem ad Boulderem frequentavi, et illo in loco admodum nuper laureatus sum cum Bacalario Anglicarum Litterarum et Philosophi. Hoc addita studia varia Linguisticae Latinaeque sunt. Iam negotium apud Washingtonem DC facio dum iterum ad universitatem ut doctorum Anglicarum Litterarum merear.

Mihi valde placet latine scribere tibi placere. Nonnulli hoc in foro avide scribendum (etenim loquendum!) latine exercitant foventque. Fere duobus annis linguam latinam studio atqui solum nuper ad scribendum me ipsum dabam. Aeterno admiror latinitatem socii aliquorum hoc in foro, et da operam scrutinari horum scripturas sociorum, nominatim (quam multa inter alia!) illos Kynetum Valesionem Adrianumque Gundisalvusque...--praeclarrissimos subtilissimosque scriptores--quorom fructus semper in compositionibus sapies. Multos praetereo illos grammaticos subtilissimos quibus regio haec abundat.

Hodie semper Ciceronem legere videor. Primum De Senectute profectus sum, solummodo quattor orationes in Catilinam, et iam De Officiis sumo. Quid Ciceronis putas legisque?
Last edited by thesaurus on Wed Mar 19, 2008 11:56 am, edited 3 times in total.
thesaurus
Textkit Zealot
 
Posts: 986
Joined: Mon Oct 02, 2006 9:44 pm

Re: Salvete! Nomen mihi Gulielmus est.

Postby Gonzalo » Wed Mar 19, 2008 11:38 am

Gulielmus De Terra Mariae wrote:Salvete! Gratia Dei cum vobis sit. Vobis velim introducere me. Nomen mihi Gulielmus est. Viginti unus annos habeo, et in Pittsburgh natus sum. Cum in Pittsburgh octo annos habuissem, ad Terram Mariae movi (prope urbem Washingtoniae). Nunc discipulus sum in Universita Ohioae Stati (in urbe Columbi). Disco scientiam civilem et linguam latinam.

Amo legere scribereque latinam et spero forum hoc daturum esse mihi exercitationem multas in Latina.

Valete omnia.


Bene venisti, sodalis,

Quomodo te habes? Ego quoque academicus studens (septendecim annorum) sum, et anno subsequente Cartographiæ Topographiæque studentem esse volo.

Hoc tempore Baccalaureum Scientiæ (Mechanicæ) in Lycæo Matritensi studeo magno cum dolore; nam etiam Linguæ Latinæ Græcæque et multarum aliarum rerum amantissimus cultorque vir sum, quæ alio tempore Litteræ Humaniores dicebantur. et in Hispania hodierna vix docentur ac valde stultiores habentur.


Amor Dei tecum sit et Latine fruaris quam optimissime,
Gundisalvus Escurialensis
Verus enim amor semper tempore tristi elucescit magis. (Philipp Melanchthon: Decl. de studiis Linguæ Græcæ)
Quin age, si quid habes (P. Vergilii Maronis Ecloga III:52)
User avatar
Gonzalo
Textkit Enthusiast
 
Posts: 481
Joined: Sun Apr 22, 2007 9:58 am
Location: España

Postby Tertius Robertus » Wed Mar 19, 2008 9:30 pm

Salve Roberte. Responsum tuum legi, et gratias tibi ago propter cupiditatem tuam scire de me. Scientia Civilis, quoque "Political Science" vocata, studium est ducorum legorumque rationisque. Civilibus cursibus meis confectibus, Latinam suscipio nunc. Iam tres annos linguae habeo, et possum legere Ciceronem Virgiliumque. Quot annos linguae habes? Quo loco vivis?


Iterum Salve! Tibi gratias ago pro re explicata atque gratulor quod studia suscepisti quae maxime rêferunt.

Facillime plurimos apud textkit situ invenies qui his utrisque rebus delectentur: latina, de qua obvia est; rebublica, de qua saepenumero homines feroces inter se disputant in hoc ipso foro. Itaque materiam ad exercitationem nunquam tibi defuturam arbitror, dummodo satis fortitudinis animo habeas, cum illis ferocibus ut agas :P

Quod interrogasti, quot annos linguae habeam, et quo loco vivam, brasiliam in urbe nomine Rio de Janeiro incolo atque fere duos annos Linguae Latinae operam do. Ego quoque Ciceronis scripta legere possum, attamen Vergilii nondum conatus sum: re vera, tempus meum cum historicis latinis tero. :D

Vale!
Tertius Robertus
Textkit Fan
 
Posts: 284
Joined: Mon Feb 27, 2006 1:05 am

Postby Gulielmus De Terra Mariae » Thu Mar 20, 2008 4:29 pm

Iterum Salve Roberte,

Vivisne in Brasiliam? Eheu, natus es in Brasiliam, aut modo laboras discisque in Brasiliam? Potesne loqui linguam Portuguese? Potesne quoque loqui linguam Anglicorum? Velim ire ad Brasiliam quia audio puellas esse pulcherrimas! Vidistine cinematographicam vocatam "Urbs Dei"?

Vale,

Gulielmus De Terra Mariae, Tertius (Quoque)
phpbb
Gulielmus De Terra Mariae
Textkit Neophyte
 
Posts: 4
Joined: Mon Mar 17, 2008 6:45 pm

Postby Tertius Robertus » Sun Mar 23, 2008 9:02 pm

Vivisne in Brasiliam? Eheu, natus es in Brasiliam, aut modo laboras discisque in Brasiliam? Potesne loqui linguam Portuguese? Potesne quoque loqui linguam Anglicorum? Velim ire ad Brasiliam quia audio puellas esse pulcherrimas! Vidistine cinematographicam vocatam "Urbs Dei"?


Iterum salve,

Ita, brasiliae in diem vivo, ibique sum natus educatusque, tamen excedere hinc volo ex imo corde: gentes enim quaei hanc terram incolunt omnia malitiâ agunt. Prohibeor praeterea, quominus te incitem, ut huc venias ut puellas videas aut habeas; quod stultissimae sunt omnes: haec vult nubere virum, habere liberos, sed e viro ad virum transit, omnia carne agit, in convivis ac colloquiis tempus terit; haec vitam doctam agere vult, legere libros classicos, discere linguas varias, tamen ad eas res conficiendas semper occasionem spectat oportuniorem, qua facilius, ut putat, consilia consequi possit, nec, dum spectat, facit ullum; e.g., maritum divitissimum qui sibi res sumat. Quis autem id mulieris genus vellit?

Sed de his rebus, alias, nunc de me: scio et linguam Lusitanicam, quae mihi patria est, et Anglicam, quam discere ab parentibus, etiam puerulus, maximis pollicitationibus incitatus fui.

Quod ad cinematographicam attinet, non vidi. Num debeo? Estne bona?

Bonam Pascham tibi exopto ut habeas (aut habueris :shock:), valeasquae quam optime!
Tertius Robertus
Textkit Fan
 
Posts: 284
Joined: Mon Feb 27, 2006 1:05 am

Postby Gulielmus De Terra Mariae » Thu Apr 03, 2008 7:05 pm

Salve Roberte,

Cum litteras tuas legissem, risi et annui. Mihi videtur te odisse puellas illas! Utinam puellas quae in America vivunt videres. HÄ«c eae pecuniam divitiasque quoque amant. Nonne feminae omnes?! Rogavisti quid mulieris genus velim. Velim feminam quae pulchra sapiensque sanaque feraque in dormitorio sit (quoniam impiger et iuvenis sum).

Curiosus sum. Potesne meam Latinam intellegere? Potui tibi.

Cinematographica tibi videnda est. Optima est. Est de Brasilia et medicamentis pyschotropicis et neci et grassatoribus.

Vale,
Gulielmus
phpbb
Gulielmus De Terra Mariae
Textkit Neophyte
 
Posts: 4
Joined: Mon Mar 17, 2008 6:45 pm

Re: Salvete! Nomen mihi Gulielmus est.

Postby jklane » Sat Feb 23, 2013 3:48 am

Salvete Gulielmus,
Nomen mihi Jessica est. Sed nomen media mihi Caterina Latinam est. In Pittsburgh natus es and in Colorado natus sum. Mihi familia patria England, Scottland, Germany, et Ireland est. Diligo de antiquam historiam artis discere. Igitur discupula sum nam historiam artis in Universita Coloradoa Mesae. Vale Gulielmus, bonus dies habes.
jklane
Textkit Neophyte
 
Posts: 1
Joined: Sat Feb 23, 2013 3:24 am

Re: Salvete! Nomen mihi Gulielmus est.

Postby slbosch » Thu Feb 28, 2013 3:09 am

Salvete Gulielmus!
Mi nomen est Shelby, aut Shelbae, in Latina. Ego viginiti annum aetatis sum. In Grand Junction, Colorado, vivo, et in Colorado mea totae vitae vixi. Unam sororem habeo et nihil fratrem. Ego Latinam nam unus anno feci, et cum est difficilem, meum optimum facio. In Latina bonum temporus habe!
slbosch
Textkit Neophyte
 
Posts: 1
Joined: Mon Feb 25, 2013 5:56 am


Return to The Agora

Who is online

Users browsing this forum: daivid and 3 guests