Textkit Logo

Salvete!

Enter the Agora to try to communicate with others in Latin and Ancient Greek.

Salvete!

Postby LEO. BASILIVS FLAVIVS » Mon Sep 10, 2007 8:32 am

Leonardus omnibus salutem plurimam dicit.

Novus sodalis sum, Sinicus (Chinese) XXXIV annos habens, Singaporae (Singapore) habitans. Linguam Latinam disco utens libris quorum titulus est "Lingua Latina per se Illustrata" (Auctor: Hans Oerbergius). Spero hic latinam meam meliorem facere.

Linguam Graecam discere velim. Spero ut mox incipere possim.

Si mecum fabulari per "praesentem nuntium" (Anglice: Instant Messenging) velis, adde me inventorio tuo:
MSN: cor_leonis73@hotmail.com
Yahoo: leo_magnus@yahoo.com.sg
Latine colloqui malim sed aliis linguis uti quoque possumus. (Anglice, Gallice, Sinice)

Quaero versionem latinam Catechismi Concilii Tridentini (vel Catechismi Romani). Quisquam de versione electronica scit?

Valete
P.S. Si errores feci, corrigite me!
LEO. BASILIVS FLAVIVS
Textkit Neophyte
 
Posts: 3
Joined: Mon Sep 10, 2007 6:54 am
Location: New Zealand

Postby Tertius Robertus » Mon Sep 10, 2007 12:32 pm

leonardo robertus salutem

optime ad nos venisti, si hic latinam acuminare studeas, pro certo hic locus ad eam rem exsequiendam aptissimus est! :D euax! quod ad cathecismum latine scriptum attinet, per interrete omne jam pridem quaesivi, attamen id nusquam inveni, versiones tantum in linguis europaeis.

vale!
Tertius Robertus
Textkit Fan
 
Posts: 284
Joined: Mon Feb 27, 2006 1:05 am

Postby Lucus Eques » Wed Sep 12, 2007 2:41 am

Salve! optime facis, plane. Macte!
User avatar
Lucus Eques
Textkit Zealot
 
Posts: 2001
Joined: Wed Jan 07, 2004 12:52 pm
Location: Tōkyō, IAPONIA


Return to The Agora

Who is online

Users browsing this forum: Google [Bot] and 7 guests