Textkit Logo

Auxilium in rhetorice peto

Enter the Agora to try to communicate with others in Latin and Ancient Greek.

Auxilium in rhetorice peto

Postby Tertius Robertus » Wed Mar 14, 2007 5:13 pm

De quadam situatione, in qua vos ipsi fortasse invenistis, narraturus et discripturus sum, ut problema melius intellegere possitis.

Bene, frequenter, quando nimium ignotis cum hominibus colloquor, inter eos communem essentiam semper experior: judicium turpe in quo quaecumque dicta opiniones bonae atque diligenter audiendae sint.

Non de relativismo loquor, nam ii neque veritatem esse negant neque, universales aestimationes ( boni malique, belli foedique cet), quamquam solas eas quas quacumque de causa elegerint affirmant. Sed posciunt (quando non imperant) tamen ut suae bene curandae sint in colloquio, etiamsi paucum, vel potius nullum, studium rei in disputatione habeant. Plerisque in casibus colloquentes neque ulla aprehendunt, nec comprehedunt, neque intellegunt, vero tamen in suis et cum suis remanent - a argumentis rationalibus ipsi arcent

Certe melius est cum illis non disputare nec convivere, aliquando autem necesse est (quia scimus eos facinora facturos) eos monere ne mala faciant neu vitam in periculo ponant.

Amabo vos, si mihi dixeritis quomodo sermo habendus sit contra has species monstruosas.
Last edited by Tertius Robertus on Thu Oct 04, 2007 11:47 pm, edited 2 times in total.
Tertius Robertus
Textkit Fan
 
Posts: 284
Joined: Mon Feb 27, 2006 1:05 am

Postby Amadeus » Wed Mar 14, 2007 7:00 pm

Salve, Terti Roberte!

Mea sententia, discendum exercendumque tibi est «artem persuadendi» et «logicam minorem». Loquere ignariis cum hominibus difficilimum quoque mihi, quam ob rem monitum utiliorem dare non possum. :(

Si quod temporis habet, etiam lege has litteras philosophiae sensus communis: http://www.radicalacademy.com/commonsense.htm

Spero me te adiuvare potuisse (aut potuerim? :x ).

Vale, amice!
Lisa: Relax?! I can't relax! Nor can I yield, relent, or... Only two synonyms? Oh my God! I'm losing my perspicacity! Aaaaa!

Homer: Well it's always in the last place you look.
User avatar
Amadeus
Textkit Zealot
 
Posts: 764
Joined: Wed Oct 26, 2005 10:40 pm
Location: In a van down by the river

Postby cdm2003 » Thu Mar 15, 2007 6:25 pm

Salvete!

Mei duo asses (et excusate meam Latinam improbam):

"Ars persuadendi" parum iuvat si 'a argumentis rationalibus ipsos arcere.' Vergilius non erravit dicere Rumorem super nos volare loquique etiam in aures regum et reginarum. Sed hoc credo: non nunc peius est quam tunc. Amadeo, sophistes iste recte dicit 'veritatem alienam fieri ac rumores pravos opinionesque veris et scientiae antecedere,' sed fortasse cetera dicta nimis severius sunt.

Rumor et fatum, sed non veri, umquam factis cesserint. Diu sit, sed a Vergilio, "Degeneres animos timor arguit." Nunc apud homines "timor" non sit, sed potius "ignorantia" certe. Et nonnumquam melius persuadere non conatur, nam alii--multi--"cocti sunt" sicut panis, ac iterum panis umquam in frumento et aqua non revertitur etiamsi quisquis valde conetur. Erasmus ait (fortasse a Terentio): "Sed surdo canebat fabulam." Interdum frusta opera tua infeliciter erit, sed non umquam credo voloque bene.

Valete,
Chris
Horum omnium fortissimi sunt Belgae
User avatar
cdm2003
Textkit Fan
 
Posts: 309
Joined: Mon Feb 27, 2006 2:54 pm
Location: Kansas City, Missouri, USA

Postby Tertius Robertus » Fri Mar 16, 2007 7:35 pm

Feliciter logicen didici sed non artem persuadendi. Nescio num cdmMMIII veram rationem habeat "hanc parum juvare" dicens, equidem vero scio logicen, ut jam dixi, inutilem, nam in factis non concordamus.

Si documentis arguere conaror, posciunt ut totam inventionis artem, quae ne a meipso quidem tota nota'st, eos doceam paucis momentis. Si libris autem, eos legere recusant, ac, pejus, et ignorantiam experti, ad rem disputandam pergunt. Si ipse narro, aut mihi non credunt, aut me foras mundi esse incusant.

CdmMMIII hoc credo, temens, quod panes re vera irreversibiles sint. fateor tamen iratus ei nasos saepe delere velle, cum nesciam quid faciendum sit.
Tertius Robertus
Textkit Fan
 
Posts: 284
Joined: Mon Feb 27, 2006 1:05 am


Return to The Agora

Who is online

Users browsing this forum: Akemdwr, daivid and 2 guests