Textkit Logo

What's the weather today? (Latine)

Enter the Agora to try to communicate with others in Latin and Ancient Greek.

Re: What's the weather today? (Latine)

Postby bedwere » Sun Jan 17, 2016 1:33 am

Ave, eximie Viviparide! Utinam et tu ad conventiculum adfuisses! Nonnullae nubes fluctuabant in caelo, tepidus autem erat aer, quia alternatim splenderet sol.
User avatar
bedwere
Global Moderator
 
Posts: 3186
Joined: Fri Mar 07, 2008 10:23 pm
Location: Didacopoli in California

Re: What's the weather today? (Latine)

Postby Viviparidus » Sun Jan 17, 2016 10:21 am

Eia, insignis amice mi bedwere, laetus sum audiens vos gladiatores fortes diem optimum egisse! Ille locus quidem amoenissimus videtur fonsque vero pulcher! Utinam et ego eo adfuissem....... Mane, si hodie tecum fuissem....

Viviparidus: Salve!
bedwere: Salve!
Viviparidus: :D
Viviparidus: :D
Viviparidus: :D
Viviparidus: :D
bedwere: Quid mali?

Oiei, Latine loqui non possum! Primum id discere debeo.

Hic hodie a mane nubiosum erat et iam tandem pluere incepit. Credere non possum me haec dicere, sed gaudeo quod imber beneficialis harbis arboribus denique advenit!
User avatar
Viviparidus
Textkit Enthusiast
 
Posts: 429
Joined: Sun May 10, 2015 2:45 am
Location: Japan

Re: What's the weather today? (Latine)

Postby bedwere » Mon Jan 18, 2016 12:42 am

Ave, mi carissime. Hodie sol splendebat fere totam diem, etsi summa mane obscurabatur.
Mihi autem videris tam ingeniosus ut rapide disciturus sis Latine loqui. Rem tene, verba sequentur, dixit Cato Major. :D Nolo vero tibi molestum vel importunum esse, sed si aliquando tempus ac desiderium tibi fuerit, possumus legere opus Latinum et de eo loqui per Skype. Verbi gratia, Ciceronis Epistulae ad Familiaris . Me judice, colloquium dimidiae horae sat est.
User avatar
bedwere
Global Moderator
 
Posts: 3186
Joined: Fri Mar 07, 2008 10:23 pm
Location: Didacopoli in California

Re: What's the weather today? (Latine)

Postby Viviparidus » Mon Jan 18, 2016 3:27 am

Tibi vero gratias ago pro proposito benigno tuo, tamen cui nimis pudens sum! :oops: Candidule, me pudet podoris injusti mei sed quem vincere non possum. Ignosce amabo te, bedwere carissime, talis stultitiae meae.

Imber hesternus serum se in nivem mutavit et mane exsurgens per fenestram terram tectasque lana candida totaliter operiri inveni. Quamquam nix mihi adulto laborem modo ferat, etiam nequeo contineri quin pulchrum mundum album amem.
User avatar
Viviparidus
Textkit Enthusiast
 
Posts: 429
Joined: Sun May 10, 2015 2:45 am
Location: Japan

Re: What's the weather today? (Latine)

Postby bedwere » Tue Jan 19, 2016 12:51 am

Nequaquam, amicissime mi, petasum meum imponam :wink: neque insistam, nisi tu aliquando consilium tua sponte mutaveris.

Hodie autem debilis sol a nubibus obscuratus est.
User avatar
bedwere
Global Moderator
 
Posts: 3186
Joined: Fri Mar 07, 2008 10:23 pm
Location: Didacopoli in California

Re: What's the weather today? (Latine)

Postby Viviparidus » Tue Jan 19, 2016 4:56 am

Sescentas gratias ob verba tua complexus humani, bedwere amice magni animi.

Hodie rursus sudum est, sed ventus impetuose perflat. Opera solis multum caldius, sed omni nive iam amissa, frigorem hesternum aliquantum desidero.
User avatar
Viviparidus
Textkit Enthusiast
 
Posts: 429
Joined: Sun May 10, 2015 2:45 am
Location: Japan

Re: What's the weather today? (Latine)

Postby bedwere » Tue Jan 19, 2016 11:53 pm

Hic autem heri nocte pluebat, mi Viviparide. Domum revertens, vitavi autoraedas viam meam prohibentes! :shock: Mane autem sudum factum est. Tamen iterum nebulae adsunt in caelo. Quapropter pluviam expectamus.
User avatar
bedwere
Global Moderator
 
Posts: 3186
Joined: Fri Mar 07, 2008 10:23 pm
Location: Didacopoli in California

Re: What's the weather today? (Latine)

Postby Viviparidus » Wed Jan 20, 2016 10:20 am

Dum imber beneficialis locum tuum curat, care bedwere, hic siccum esse tenet. Quid ob rem ita extremum, nix vel persiccum, nec medium utrumque eorum habere non possum?

Boreas ferox qui nocte somnum meum disturbabat denique vallem meam reliquit ubi hodie purum quietumque erat, quod mihi somno carenti somnum ferebat. Itaque paene negotium dabam in noctambulismo.
User avatar
Viviparidus
Textkit Enthusiast
 
Posts: 429
Joined: Sun May 10, 2015 2:45 am
Location: Japan

Re: What's the weather today? (Latine)

Postby bedwere » Thu Jan 21, 2016 2:20 am

Nescio pro certo, egregie amice. Fortasse fit ne rebus transitoriis adhaereamus? Gaudeo autem quod gratiorem diem habuisti. Et hic vero caelum fere serenum hodie fuit.
User avatar
bedwere
Global Moderator
 
Posts: 3186
Joined: Fri Mar 07, 2008 10:23 pm
Location: Didacopoli in California

Re: What's the weather today? (Latine)

Postby Viviparidus » Thu Jan 21, 2016 9:42 am

Amen, sapientissime amice mi o bedwere, omnia vero vertuntur. Candidam nivem amo sed si ea perenne remaneat, eius me taedeat.

Hodie ita frigidum mane lacus meus glacie opertum est. Post meridianum operculum album omnino licuisse vidi, sed ranas curo, quia ova eius perdent si glaciata.
User avatar
Viviparidus
Textkit Enthusiast
 
Posts: 429
Joined: Sun May 10, 2015 2:45 am
Location: Japan

Re: What's the weather today? (Latine)

Postby bedwere » Fri Jan 22, 2016 12:00 am

Mane ex lecto surgens caliginem inveni. Postea autem sol apparuit. Sic semper fiat in animo nostro, mi carissime!
User avatar
bedwere
Global Moderator
 
Posts: 3186
Joined: Fri Mar 07, 2008 10:23 pm
Location: Didacopoli in California

Re: What's the weather today? (Latine)

Postby Viviparidus » Fri Jan 22, 2016 6:18 am

Ita vero, bedwere eminens mi, respiciens semper me stultissime egisse invenio, sed eo tempore ne manufecta quidem videre possum sicut caligine caligo.

Interdum tamen aliquae caligo ante oculos meos disparet; Quoque versu Ovidii viso, primum caligo, ut "Juppiter tonitrator, nullum versum intellegere possum!" tum postquam quidque verbum in lexico quaero, subito video quod poeta dicat, tamquam sol caliginem in capite meo dispellat. Felix sum cum id mihi accidit. :D Interdum tamen caligo eo remanet. :?

Hodie sole micante die pulcherrimo fruor apricans. Quoniam mox frigorem pessimum in quadraginta annis, floribus lodicem frondis bruneae, lacuique umbella tabulae didit.
User avatar
Viviparidus
Textkit Enthusiast
 
Posts: 429
Joined: Sun May 10, 2015 2:45 am
Location: Japan

Re: What's the weather today? (Latine)

Postby bedwere » Sat Jan 23, 2016 1:47 am

Etiam, etiam, carissime Viviparide. Hodie autem aliquando nubes occultabant solem, qui autem aliquando splendebat.
User avatar
bedwere
Global Moderator
 
Posts: 3186
Joined: Fri Mar 07, 2008 10:23 pm
Location: Didacopoli in California

Re: What's the weather today? (Latine)

Postby Viviparidus » Sat Jan 23, 2016 6:24 am

Hic quoque hodie, dilecte bedwere, a mane graviter nubiosum erat. Vesperi imbrem exspectamus qui nocte nix facturus esse si frigidius fiat quam speremus praedicatur.
User avatar
Viviparidus
Textkit Enthusiast
 
Posts: 429
Joined: Sun May 10, 2015 2:45 am
Location: Japan

Re: What's the weather today? (Latine)

Postby Viviparidus » Sat Jan 23, 2016 6:28 am

:lol: Quam historia familiaque dignum responsum tuum, bedwere ingenite, etiam resolute ridendum quoque! Gratias!

Si filius sim tamen, equidem me talem patrem hilarum nequire quin amem puto. :wink:

Image
User avatar
Viviparidus
Textkit Enthusiast
 
Posts: 429
Joined: Sun May 10, 2015 2:45 am
Location: Japan

Re: What's the weather today? (Latine)

Postby Viviparidus » Sat Jan 23, 2016 6:32 am

Attatatatatat, falso loco posui! Mihi ignoscite! :oops:
User avatar
Viviparidus
Textkit Enthusiast
 
Posts: 429
Joined: Sun May 10, 2015 2:45 am
Location: Japan

Re: What's the weather today? (Latine)

Postby bedwere » Sun Jan 24, 2016 5:20 am

Ave, egregie Viviparide. Miror quod fere eadem tempestas hic est! Mane enim nebulosum erat, nunc autem pluit.
User avatar
bedwere
Global Moderator
 
Posts: 3186
Joined: Fri Mar 07, 2008 10:23 pm
Location: Didacopoli in California

Re: What's the weather today? (Latine)

Postby Viviparidus » Sun Jan 24, 2016 7:31 am

Sane, carissime bedwere, nobis eadem tempestas! Quamquam hic multum frigidius esse puto. ;)

Mane exsurgens ad fenestram cucurri, sed nullam nivem invenire potui. Denique ne imber quidem cecidisse repperi. Certus non sum si laetus tristisve.
User avatar
Viviparidus
Textkit Enthusiast
 
Posts: 429
Joined: Sun May 10, 2015 2:45 am
Location: Japan

Re: What's the weather today? (Latine)

Postby bedwere » Mon Jan 25, 2016 5:07 am

Profecto, mi carissime. Hodie vero, cum post meridiem caelum serenum esset, induebam solam camisiam. Tu autem laetus sis.
User avatar
bedwere
Global Moderator
 
Posts: 3186
Joined: Fri Mar 07, 2008 10:23 pm
Location: Didacopoli in California

Re: What's the weather today? (Latine)

Postby Viviparidus » Mon Jan 25, 2016 7:34 am

Equidem, dilecte amice bedwere, camisiam lanam in qua tres plus vestium induo, et camino accenso adhaereo, etsi sol caelum serenat. Algeo! Sed frigor quidem quemdam cibum saporiorem facit, velut jus. Cujus causa, vero laetus sum. ;)
User avatar
Viviparidus
Textkit Enthusiast
 
Posts: 429
Joined: Sun May 10, 2015 2:45 am
Location: Japan

Re: What's the weather today? (Latine)

Postby bedwere » Tue Jan 26, 2016 1:28 am

Heu! Opus est induere camisias laneas plurimas in ora orientali, sed certe non hic, nobilis Vivaparide. Hodie enim caelum saerenum erat necnon aer tepidus. Fruere optimo Japonico jure!
User avatar
bedwere
Global Moderator
 
Posts: 3186
Joined: Fri Mar 07, 2008 10:23 pm
Location: Didacopoli in California

Re: What's the weather today? (Latine)

Postby Viviparidus » Tue Jan 26, 2016 7:42 am

Hodie purum sed frigidius quidem. Mane domo egrediens, ante fores paene cecidi, nam totaliter pruina alba operta, via lubrica fuit. :o Tam frigidum, bedwere amice carissime, ut calorem aestatis vix meminisse possum.

Hieme plena saturae in magno caccabo coquo ut familia domum rediens ibidem aliquo calido corpus suum tepefaciat neve cottidie mihi mecesse sit coquere.
User avatar
Viviparidus
Textkit Enthusiast
 
Posts: 429
Joined: Sun May 10, 2015 2:45 am
Location: Japan

Re: What's the weather today? (Latine)

Postby Rfmo » Tue Jan 26, 2016 8:57 pm

Salvete,

Hic in Ollissipone, quae caput est Lusitaniae, frigidus est. Nubium plenus est caelum, sicut frequens est in Lusitania. Hodie pluivit, sed nunc nulla pluvia videtur.

Curate ut valeatis!
Latine me non bene loqui scio, sed certe cotidie melior in lingua latina fieri conor.
Si quid vides hoc in scripto erratum esse, rogo ut me corrigas!
Rfmo
Textkit Neophyte
 
Posts: 29
Joined: Sat Jun 13, 2015 4:00 pm
Location: Lusitania

Re: What's the weather today? (Latine)

Postby bedwere » Wed Jan 27, 2016 2:38 am

Avete!

Novus amicus adest: gaudeamus! Seq quomodo appellabimus te, Rfmo? Nonne facilius nomen est tibi? Vocor ego Bedwere vel Bedeurus (si vis declinare).
Hodie autem Didacopoli iterum caelum serenum fuit. Neque nubes vidi.

Valete, amici!
User avatar
bedwere
Global Moderator
 
Posts: 3186
Joined: Fri Mar 07, 2008 10:23 pm
Location: Didacopoli in California

Re: What's the weather today? (Latine)

Postby Viviparidus » Wed Jan 27, 2016 6:50 am

Salvete amici!

Ave, o Rfmo! Adventus tuus me multum delectat!
Et ave, Bedeure amice mi, tandem te vocativu alloqui possum. Verum declinare volo! :D

Hodie medio Japoniae sol tandem non solum terram illuminare sed etiam tepefacere incepit. Jam calidum sicut subito ver advenit. :shock:

Valete!
User avatar
Viviparidus
Textkit Enthusiast
 
Posts: 429
Joined: Sun May 10, 2015 2:45 am
Location: Japan

Re: What's the weather today? (Latine)

Postby Rfmo » Wed Jan 27, 2016 2:03 pm

Slavete,

'Raphaelem' me appelare potestis, nam eo modo dicitur Latine nomen meum.

Hodie sicut heri est tempestas, sed paucum calorem iam sentiri potest.

Valete, bedeure viviparideque!
Latine me non bene loqui scio, sed certe cotidie melior in lingua latina fieri conor.
Si quid vides hoc in scripto erratum esse, rogo ut me corrigas!
Rfmo
Textkit Neophyte
 
Posts: 29
Joined: Sat Jun 13, 2015 4:00 pm
Location: Lusitania

Re: What's the weather today? (Latine)

Postby bedwere » Thu Jan 28, 2016 2:33 am

Salvete, amici.
Hodie nonnullae nubes transiebant per caelum sed non pluit. Inveni, Viviparide eximie, et "Bedeurus" et "Beduerus". Nescio autem pro certo si prius sit mendosum.
User avatar
bedwere
Global Moderator
 
Posts: 3186
Joined: Fri Mar 07, 2008 10:23 pm
Location: Didacopoli in California

Re: What's the weather today? (Latine)

Postby Viviparidus » Thu Jan 28, 2016 6:32 am

Salve, bedeure, salve, Raphael!

"Raphael" vero nomen pulchrum est, quo tibi invideo. ;)

Bedeure dilecte,
in pagina LXXV libri prii quem posuisti "Bedeurus" quidem apparet:
"et Bedeuro baticulario Normanniam."

Si sententia et inventarium verborum inter se dissociabilis, utrum eorum mendose scriptum esse suspectem, sed quoniam consentiunt et nomen recte declinatur, fortasse idem nomen alio modo Latinam conversum est, quia Bedwyr nomen Cambria/(Anglice Welsh) est, cuius vocales numquam faciliter aliam linguam converti possit.

Velut Bedwyr ipse, eques mythici Arturi regis, Gallice "Bédoier" an "Bédivere" vocatur et utrumque rectum est. (Gallicam nescio, sed sic Viki dixit. :p)

Per Googlem quaerens:
bedeurus: 173
beduerus: 599
Nonnullus Bedeurus quoque in mundo nostro assunt.

Si cunctaris Latinum nomen tibi mutare, igitur, tibi necesse non est, sed te utrumvis optare posse puto.

Hodie aere sicco sine nubibus pernimium serenum est. Modo novi me non tabulam caeruleum sed caelum verum videre, nam eo multi milvi alte circumvolant.

emendata:
ante: scriptum fuisse / cuncteris
post: scriptum esse / cunctaris
User avatar
Viviparidus
Textkit Enthusiast
 
Posts: 429
Joined: Sun May 10, 2015 2:45 am
Location: Japan

Re: What's the weather today? (Latine)

Postby bedwere » Fri Jan 29, 2016 5:15 am

Gratias ob lepidam dissertationem, amicissime mi! Utrumque nomen placet. Hodierna tempestas fere idem ac hesterna fuit.
User avatar
bedwere
Global Moderator
 
Posts: 3186
Joined: Fri Mar 07, 2008 10:23 pm
Location: Didacopoli in California

Re: What's the weather today? (Latine)

Postby Viviparidus » Fri Jan 29, 2016 6:36 am

Hodie, tanto intervallo imber almifluus denique humum siccam umectat. Euax, gaudeo pro arboribus herbisque animalibusque. Jam ex animo intellego qui olim senseris cum item diceres, bedeure dulcissime.
User avatar
Viviparidus
Textkit Enthusiast
 
Posts: 429
Joined: Sun May 10, 2015 2:45 am
Location: Japan

Re: What's the weather today? (Latine)

Postby bedwere » Sat Jan 30, 2016 1:33 am

Ave, dilectissime! Et ego gaudeo pro gaudio tuo. Hic quidem expectamus pluviam die solis perventuram. Hodie autem nonnullae nubes aliquando solem velabant.
User avatar
bedwere
Global Moderator
 
Posts: 3186
Joined: Fri Mar 07, 2008 10:23 pm
Location: Didacopoli in California

Re: What's the weather today? (Latine)

Postby Viviparidus » Sat Jan 30, 2016 9:59 am

Imber assiduus remanet et etiam nunc pluit, sed etiam nunc imbre frui possum, quia tam diu terram aqua caruisse novi. Utinam nubes cito vobis pluviam benedictionis ferat, bedwere optime!
User avatar
Viviparidus
Textkit Enthusiast
 
Posts: 429
Joined: Sun May 10, 2015 2:45 am
Location: Japan

Re: What's the weather today? (Latine)

Postby bedwere » Sun Jan 31, 2016 5:17 am

Gratias ob optatum tuum dulcissimum, nobilis amice! Profecto videtur levis pluvia per noctem casura. Mane vero nubilosum erat caelum.
User avatar
bedwere
Global Moderator
 
Posts: 3186
Joined: Fri Mar 07, 2008 10:23 pm
Location: Didacopoli in California

Re: What's the weather today? (Latine)

Postby Viviparidus » Sun Jan 31, 2016 12:18 pm

Gaudeo nam jam uterque nostorum irrigatus, clarissime amice mi. Hodie pluvia demum reliquit soleque perlucente multi flores rursus caput suum sustulerunt.
User avatar
Viviparidus
Textkit Enthusiast
 
Posts: 429
Joined: Sun May 10, 2015 2:45 am
Location: Japan

Re: What's the weather today? (Latine)

Postby bedwere » Mon Feb 01, 2016 2:00 am

Mi carissime, irrigatio hic magna est necdum desinit. Sed et ventus fortis flat. Cras autem expectamus solem.
User avatar
bedwere
Global Moderator
 
Posts: 3186
Joined: Fri Mar 07, 2008 10:23 pm
Location: Didacopoli in California

Re: What's the weather today? (Latine)

Postby Viviparidus » Mon Feb 01, 2016 11:39 am

Hic quoque irrigatio resumpta est, dilecte amice mi, et flores iterum caput eius in terra jactaverunt. Sed pluvia in parvum lacum meum influxit, quo multae ranae ova sua pepererunt.
User avatar
Viviparidus
Textkit Enthusiast
 
Posts: 429
Joined: Sun May 10, 2015 2:45 am
Location: Japan

Re: What's the weather today? (Latine)

Postby bedwere » Tue Feb 02, 2016 1:36 am

Ideo ranunculos expectamus, amice mi. Discessa procella, hic hodie serenum fuit. Nonnullae autem arbores eradicati sunt per urbem.
User avatar
bedwere
Global Moderator
 
Posts: 3186
Joined: Fri Mar 07, 2008 10:23 pm
Location: Didacopoli in California

Re: What's the weather today? (Latine)

Postby Viviparidus » Tue Feb 02, 2016 7:42 am

Eheu, irrigatio vobis multum major ferociorque quam putavi fuisse videtur, carissime mi! Mihi ignosce quod indiligenter eam plena pluviae esse putabam. Vae arboribus miseris!

Suntne ranunculi tui parvi viridesque? In lacu meo ranae majores atque bruneae, quae fortasse pulcherrimae ranae in mundo non sunt, sed sicut campanellae belissime cantant.
User avatar
Viviparidus
Textkit Enthusiast
 
Posts: 429
Joined: Sun May 10, 2015 2:45 am
Location: Japan

Re: What's the weather today? (Latine)

Postby Amplaos » Tue Feb 02, 2016 3:58 pm

Hodie frigidior erat quam expectaveram. Ventus frigidus flatur.
Ῥήθεντα ὑπὸ τοῦ μεγάλου ῥήτορος Δονάλδου Τρᾶμπ·

"Ἡμᾶς μὲν δεῖ τεῖχος οἰκοδομῆσαι, αὐτὸ δὲ ταχέως οἰκοδομηθῆναι."
"Συνίημι τοὺς λόγους. Ἔχω δὴ τοὺς ἀρίστους λόγους."
"Ὀλίγόν μοι ἐδανείσεν ὁ πατήρ, ἑκατομύριον δολάρια."
"Μοι δὲ ἀρέσκουσι οἱ μὴ ζωγρηθέντες."
Amplaos
Textkit Neophyte
 
Posts: 81
Joined: Thu Aug 13, 2015 6:42 pm
Location: Israel

Re: What's the weather today? (Latine)

Postby bedwere » Tue Feb 02, 2016 11:59 pm

Opto vobis felicem festum presentationis. Hodie, cum dies serenus esset, nonnulla pruina mane erat. Circa autem ranunculos, carissime Viviparide, paucissima scio. In provincia Ferrariensi erant quidem nigri non virides. Hic vero Didacopoli numquam vidi eos. Fortasse adsunt in flumine Sancti Didaci?
User avatar
bedwere
Global Moderator
 
Posts: 3186
Joined: Fri Mar 07, 2008 10:23 pm
Location: Didacopoli in California

PreviousNext

Return to The Agora

Who is online

Users browsing this forum: No registered users and 15 guests