Textkit Logo

What's the weather today? (Latine)

Enter the Agora to try to communicate with others in Latin and Ancient Greek.

Re: What's the weather today? (Latine)

Postby Viviparidus » Sun Dec 27, 2015 9:51 am

Euax, bedwere dulcissime, gratias ob photographemata mecum communicata! aedes in flavo luce molli aedes ipsa mihi sicut in pictura media aetate picta videtur. omnia ita pulchra mitiaque, omnes benedicti beatique.

Gratias quoque pro verbis tuis gratificis. quamquam ego quidem indignus sum artifex vocari quia modo Mangam pingo, sed coner ut quondam dignus sim.

Et hodie caelum serenum sine vento manet, quod hic rarum est. populus hoc tempore avide purgant foris intusque aedium ut domo munda annum novum agant. egone? domum amo quamvis immunda sit. ;)
User avatar
Viviparidus
Textkit Enthusiast
 
Posts: 429
Joined: Sun May 10, 2015 2:45 am
Location: Japan

Re: What's the weather today? (Latine)

Postby bedwere » Sun Dec 27, 2015 9:27 pm

Idem ac heri hic, o nobilis Viviparide. Magna quidem domuum purgatio fit in Italia generatim ante festum Paschae. Cum autem parentes mei adsint, mater nunc purgat et ordinat domum meam, in me pigritia arguendo. Etsi enim per plurimos annos vir sum, semper puerulus illi. :D
User avatar
bedwere
Global Moderator
 
Posts: 3135
Joined: Fri Mar 07, 2008 10:23 pm
Location: Didacopoli in California

Re: What's the weather today? (Latine)

Postby Viviparidus » Mon Dec 28, 2015 12:37 pm

Ita vero, bedwere clare amice! interdum pater meus impraemeditate mihi "parve" vocat, cuius in turba me vehementer pudet. :oops:

Hodie rursus purum erat. itaque horto purgabam, ibi parvum florem amabilem cui nomen nescio.
User avatar
Viviparidus
Textkit Enthusiast
 
Posts: 429
Joined: Sun May 10, 2015 2:45 am
Location: Japan

Re: What's the weather today? (Latine)

Postby bedwere » Mon Dec 28, 2015 6:41 pm

Mores quidem gentium differunt, amicissime mi, natura autem humana ubique eadem est! :D
Hodie vero nubes nonnullas video in caelo. Dicunt enim periti imbrem fore et post meridiem et in nocte.
User avatar
bedwere
Global Moderator
 
Posts: 3135
Joined: Fri Mar 07, 2008 10:23 pm
Location: Didacopoli in California

Re: What's the weather today? (Latine)

Postby Viviparidus » Tue Dec 29, 2015 10:16 am

Ita, ita, calissime bedwere! est fabula Iaponia de viro qui ad inferos descendit uxorem suam mortuam queaescens, sicut Orpheus Eurydichen. is feliciter eam ducens ascendit sed peridit cum imprudenter feminam dilectam respicit ante terrestem advenit, sicut Orpheus.

Hic sudum iterum remanebat tanquam mihi imperavisset sub divo laborare. sed negavi. :-p
User avatar
Viviparidus
Textkit Enthusiast
 
Posts: 429
Joined: Sun May 10, 2015 2:45 am
Location: Japan

Re: What's the weather today? (Latine)

Postby bedwere » Tue Dec 29, 2015 7:42 pm

Sane miror, carissime! Quam pulchrae sunt fabulae, quae cordium intima revelant! Imber hinc recessit. Nunc itaque sudum est, frigidius autem quam heri. Mane enim videbam tecta ob pruinam alba.
User avatar
bedwere
Global Moderator
 
Posts: 3135
Joined: Fri Mar 07, 2008 10:23 pm
Location: Didacopoli in California

Re: What's the weather today? (Latine)

Postby Viviparidus » Wed Dec 30, 2015 9:41 am

Multae paroemiae Romanae quoque in antiqua Iaponia inveni possunt. ut "festina lente." certe homines sumus, tu, amice carissime, ego, isti et illi.

Sol clare lucebat sed nubiosum hodie. urbe ubicumque erat turba quia populus ad tabernam contendit cibum festum petens ut Kalendis Ianuariis et diebus secundis domo remaneant.
User avatar
Viviparidus
Textkit Enthusiast
 
Posts: 429
Joined: Sun May 10, 2015 2:45 am
Location: Japan

Re: What's the weather today? (Latine)

Postby bedwere » Wed Dec 30, 2015 8:28 pm

Quod utinam omnes sentirent, dilecte amice, neque bella fierent! Hodie autem idem ac heri: frigidum enim est sed serenum. Cras vero autocinetum usque ad Montereyensem urbem ducam ad pulchra visitanda.
User avatar
bedwere
Global Moderator
 
Posts: 3135
Joined: Fri Mar 07, 2008 10:23 pm
Location: Didacopoli in California

Re: What's the weather today? (Latine)

Postby Viviparidus » Thu Dec 31, 2015 1:58 am

Probe narras, o bedwere prudentissime! ita similes sumus sed interdum ita dissimiles in aliqua re, deinde saepe totaliter obliviscimur quam radice similes simus.

Verbis tuis inspiratus fasciam comoedicam pinxi, quam tibi dedicem, amice mi.

Image


Die ultimuo huius anni ita frigidum sed caelum serenum est. omnes festo fruentes ita quietum. pax

emendata:
ante: inspirato / obliviscamur
post: inspiratus / obliviscimur

Iam dubito quoque "beatius eris" emendanta esse ut "beatior es." dixi "beatius" ut adverbium sed nonne id adjectivum falsum esse videtur?
User avatar
Viviparidus
Textkit Enthusiast
 
Posts: 429
Joined: Sun May 10, 2015 2:45 am
Location: Japan

Re: What's the weather today? (Latine)

Postby Viviparidus » Fri Jan 01, 2016 12:10 am

Primo die anni novi hic purum est.

Annum novum laetum tibi exopto, dilecte amice mi!
User avatar
Viviparidus
Textkit Enthusiast
 
Posts: 429
Joined: Sun May 10, 2015 2:45 am
Location: Japan

Re: What's the weather today? (Latine)

Postby bedwere » Fri Jan 01, 2016 1:56 am

Ave, carissime. Nequaquam mutabo petasum tuum! Non autem intellego quid sit. :oops: Fortasse placenta ad novum annum celebrandum? Puto vero scribendum esse aut beatior tu eris aut beatius vives in jucunda fabella tua. Hodie iter fecimus a Didacopoli usque ad Salinam sub puro caelo. Opto tibi felicem annum MMXVI !
User avatar
bedwere
Global Moderator
 
Posts: 3135
Joined: Fri Mar 07, 2008 10:23 pm
Location: Didacopoli in California

Re: What's the weather today? (Latine)

Postby Viviparidus » Sat Jan 02, 2016 12:34 am

Gratias, dulcissime bedwere amice mi, pro consilio tuo de verbis in fabella mea! iam amendata sunt.

In capite meo sunt kagami-mochi, placentae factae ex oryzae ad novum annum celebrandum.... sicut tu dixisti! edepol sophos, bedwere amice mi sapientissime, recte vero conjectavisti! tibi premio hunc petasum honore induere licet! congratulationes ago! tempta, et em... tolerabis. ohe, quo vadis? revertere!

Estne Salina urbs Kansiae, medio cotinente? Si ita est, longum iter quidem fecisti! laetus sum tibi purum erat. velim ibiamoene festum agas!

Hodie mane sol exoriens nubes leves perspersas pinxit et velamina cerasina pulcherrima erat. iam magice disligata, modo nubes albae caelo natant, sed sol adhuc lucet et aliquantum calidum est sine vento feroce qui saepe remanet hoc tempore anni.

[pro commodo tuo]
kagami mochi: primum mos familiae Samuraei, quae placenta deo dedicabat in anno novo ut valetudinem salutemque precaretur, nam cibaria belli erant.
User avatar
Viviparidus
Textkit Enthusiast
 
Posts: 429
Joined: Sun May 10, 2015 2:45 am
Location: Japan

Re: What's the weather today? (Latine)

Postby bedwere » Sun Jan 03, 2016 5:14 am

Gratias ago ob explanationem, dilecte amice! Non recusabo petasum sed et fortasse manducabo! :D Non autem Salinae (vulgo Salinas) in Kansas sed in California eram. Hodie autem pulchrum iter fecimus secundum oram Pacificam usque ad Sanctum Ludovicum Episcopum (vulgo, San Luis Obispo). Sol vero aliquando nubibus occultabatur. Cras Sanctam Barbaram ibimus.
User avatar
bedwere
Global Moderator
 
Posts: 3135
Joined: Fri Mar 07, 2008 10:23 pm
Location: Didacopoli in California

Re: What's the weather today? (Latine)

Postby Viviparidus » Sun Jan 03, 2016 10:02 am

Tatae, non usque ad Kansiam, sed carissime bedwere, tu vero multum iter actuose facis. ego autem domo manebam placentam actuose manducans.

Hodie aliquantum nubiosum sed mirabiliter calidum erat, sicut tempus autumnum reverteretur. :shock:
User avatar
Viviparidus
Textkit Enthusiast
 
Posts: 429
Joined: Sun May 10, 2015 2:45 am
Location: Japan

Re: What's the weather today? (Latine)

Postby bedwere » Mon Jan 04, 2016 3:47 am

Hodie, emixie amice, relicto Sancto Ludovico Episcopo, pervenimus Sanctam Barbaram. Aliquando quidem caelum nubibus operiebatur, sed non pluit. Gaudeo autem te placenta fructum esse. :D
User avatar
bedwere
Global Moderator
 
Posts: 3135
Joined: Fri Mar 07, 2008 10:23 pm
Location: Didacopoli in California

Re: What's the weather today? (Latine)

Postby Viviparidus » Mon Jan 04, 2016 11:49 am

Qui agis Sanctae Barbarae, dilecte amice mi? visitabitisne Praesidium? pulchrum magnificumque et mihi sicut ingens villa Romana videtur!

Praesidium Sanctae Barbarae(?)
https://www.santabarbara.com/points_of_ ... _presidio/

Placenta anno parata esitata, hodie aliam denuo facere debebam. de tempestate, purum et formidius quidem quam heri. tamen cras tempus hiemem rediturum esse dicitur. itaque horto apricatione fruebar.
User avatar
Viviparidus
Textkit Enthusiast
 
Posts: 429
Joined: Sun May 10, 2015 2:45 am
Location: Japan

Re: What's the weather today? (Latine)

Postby bedwere » Tue Jan 05, 2016 1:15 am

Ecce, carissime. Jamjam reversi sumus Didacopolin, ubi nunc pluit. Mane autem Sanctae Barbarae, sol splendebat. Ibi primum visitavimus Missionem, deinde Praesidium.

Ecce imago cum parentibus ante Praesidium stantibus
Image

Sepulcra fratrum Franciscanorum titulis Latinis ornata
Image
User avatar
bedwere
Global Moderator
 
Posts: 3135
Joined: Fri Mar 07, 2008 10:23 pm
Location: Didacopoli in California

Re: What's the weather today? (Latine)

Postby Viviparidus » Tue Jan 05, 2016 11:06 am

Babae, ad praesidium vero adistis! gratias pro imagines, dilecte. quam formosum! tituli Latine scripti me quiete movent.

Hic ut praedixerant subito frigidum factum est, quamquam sol caelum regebat sine nubibus. cacto meo in horto, igitur, petasum dabam ne algeat. (non hunc petasum edulem, sed plasticum translucidumque.)

Obiter gratias ago, amice mi, ob translationem fabellae meae. felix sum nam iam plus populi eam legere potest. :D
User avatar
Viviparidus
Textkit Enthusiast
 
Posts: 429
Joined: Sun May 10, 2015 2:45 am
Location: Japan

Re: What's the weather today? (Latine)

Postby bedwere » Wed Jan 06, 2016 12:13 am

Tandem puerulus ille, ingentem pluviam ferens, huc pervenit, egregie amice. Melius ergo est domi manere! :shock:
User avatar
bedwere
Global Moderator
 
Posts: 3135
Joined: Fri Mar 07, 2008 10:23 pm
Location: Didacopoli in California

Re: What's the weather today? (Latine)

Postby Viviparidus » Wed Jan 06, 2016 9:35 am

Illum puerulum ad aestatem sic acturum esse audivi. is tam potens ut hic Iaponiae quidem decoquat. praefiscine!

Hodie alius dies nubiosus erat, sed a mane usque ad vesperam tonabat, quod mihi familiaque sollicitudinem dedit.
User avatar
Viviparidus
Textkit Enthusiast
 
Posts: 429
Joined: Sun May 10, 2015 2:45 am
Location: Japan

Re: What's the weather today? (Latine)

Postby bedwere » Thu Jan 07, 2016 3:21 am

Hodie quidem mane, o mi Viviparide, sol aliquando trans nubes apparebat. Post autem meridiem turbida tempestas orta est, magna cum pluvia et tonitribus!
User avatar
bedwere
Global Moderator
 
Posts: 3135
Joined: Fri Mar 07, 2008 10:23 pm
Location: Didacopoli in California

Re: What's the weather today? (Latine)

Postby Viviparidus » Thu Jan 07, 2016 10:12 am

Hei, ille puerulus loco tuo, carissime amice mi, vero furit! imber solus male nocere possit, sed tonitrus quoque! quem me timere fateor. utinam iste cito discedat ut tu iterum purum Californiae frui possis.

Hic autem sudum sed frigidum erat. hodie dies ubi granea facta ex oryzis septem herbisque pro valetudine edenda est. ut revera ventus a sudore digestiva scitamentorum anni novi libertetur.
User avatar
Viviparidus
Textkit Enthusiast
 
Posts: 429
Joined: Sun May 10, 2015 2:45 am
Location: Japan

Re: What's the weather today? (Latine)

Postby bedwere » Fri Jan 08, 2016 2:44 am

Preces tuae, carissime mi, vanae non fuerunt. Etsi enim et hodie pluit, vidit modo arcum pluvium tum caelum caeruleum. Nunc autem iterum urceatim pluit.

Image
User avatar
bedwere
Global Moderator
 
Posts: 3135
Joined: Fri Mar 07, 2008 10:23 pm
Location: Didacopoli in California

Re: What's the weather today? (Latine)

Postby Viviparidus » Fri Jan 08, 2016 10:33 am

Euax, ain, bedwere benedicte mi? arcum pluvium anno novo videre aliquis strena bona esse debeat, etiamsi finis pluviae non esset.

Hic hodie sole nubibus crassis occulto etiam frigidius quam heri erat. agor mihi dolorem fert sed quo flores longius florent, quod mihi placet. itaque numquam querar.
User avatar
Viviparidus
Textkit Enthusiast
 
Posts: 429
Joined: Sun May 10, 2015 2:45 am
Location: Japan

Re: What's the weather today? (Latine)

Postby bedwere » Sat Jan 09, 2016 12:50 am

Saltem pulchri diei strena fuit, sapide amice! Expectamus tamen levem pluviam in fine hebdomadae.
Tu autem cura ut contra frigorem protegaris !
User avatar
bedwere
Global Moderator
 
Posts: 3135
Joined: Fri Mar 07, 2008 10:23 pm
Location: Didacopoli in California

Re: What's the weather today? (Latine)

Postby Viviparidus » Sat Jan 09, 2016 10:18 am

Tibi gratias pro verbis beneficis tuis, dulcissime amice! consilio tuo secuto, hodie lodice involtus domo agebam quamquam sol caelo sereno perlucebat, nam grabedinosus sum et heri male sternuebam. iam bene valeo, tua opera. iterum gratias!
User avatar
Viviparidus
Textkit Enthusiast
 
Posts: 429
Joined: Sun May 10, 2015 2:45 am
Location: Japan

Re: What's the weather today? (Latine)

Postby bedwere » Sun Jan 10, 2016 12:57 am

Gaudeo, nobilis Viviparide, quia melius te habes. Hic vero calidius est quam in tua patria. Attamen fruor remedio Japonico: saepe enim gargarismum (sive gargarisma) facio aqua calida salsaque ne infectio fiat in gutture vel in naso. Hodie quidem mane sol splendebat, nunc autem nubes obscurant occasum ejus. Expectamus ergo levem pluviam per noctem.
User avatar
bedwere
Global Moderator
 
Posts: 3135
Joined: Fri Mar 07, 2008 10:23 pm
Location: Didacopoli in California

Re: What's the weather today? (Latine)

Postby Viviparidus » Sun Jan 10, 2016 9:55 am

Ehem, salsilago calida me bene fecit, quo tibi gratias ago, bedwere benigne mi! Tu id remedium Japonicum esse dicis, tamen, ego ignotus gargarisma mordens pantopolio emebam...... quam prodigentia, cum sal mollis mihi melius prodest! Iam hanc ampullam ingentem vide! eheu!

Image

Vinum adest ut facilius videre possis quam ingens (tantum 600 ml) ampulla gargarismatis sit. Avarus istud eicere nolo. Eo plure utar, citius id consumere possim, sed eo plure, magis mordens, quod mihi dilemma est. :?

Hodie rursus dies optimus sine nubibus erat. Modo certus sum me Californiae non esse nam frigidum est.
User avatar
Viviparidus
Textkit Enthusiast
 
Posts: 429
Joined: Sun May 10, 2015 2:45 am
Location: Japan

Re: What's the weather today? (Latine)

Postby bedwere » Mon Jan 11, 2016 12:14 am

Potissimum ut valeas, dilecte Viviparide. Fortasse autem uteris aliquando mordenti gargarismate. Et Didacopoli hodie caelum nebulosum est. Mox veham parentes ad aeroportum ut in Italiam revertantur.
User avatar
bedwere
Global Moderator
 
Posts: 3135
Joined: Fri Mar 07, 2008 10:23 pm
Location: Didacopoli in California

Re: What's the weather today? (Latine)

Postby Viviparidus » Mon Jan 11, 2016 9:52 am

Fortasse faciam sororem meam cum gutture validiore ut liquido mordenti garigarizet. Sumne nefarius, o dulcissime bedwere amice? :-p

Oiei, suntne parentes tui iam Italiam profecti? Scio autem eos festa optima egisse apud filium optimum.

Hic mane aliquantum nubiosum erat, sed ante meridiem sol rursus omnia vicit. Cras tamen pluviam tanto intervallo exspectamus, quae vero herbis arboribusque beneficium feret, ut semel dixisti, amice sapiens.
User avatar
Viviparidus
Textkit Enthusiast
 
Posts: 429
Joined: Sun May 10, 2015 2:45 am
Location: Japan

Re: What's the weather today? (Latine)

Postby bedwere » Mon Jan 11, 2016 11:18 pm

Ignosce mihi, amice mi. Caelum hodie velatum est, sed non oportet me jocari. Audivi enim amicum ex pueritia, cum aliis duobus mihi ignotis, terribiliter mortuum esse. Qui ludebant sclopeto jaculantes at metas in loco designato, in oppido ubi parentes mei habitant. Igne exorto, non potuerunt effugere. Fidelium animae per misericordiam Dei requiescant in pace. Certiores autem fecit et parentes, qui modo pervenerant in Italiam.
User avatar
bedwere
Global Moderator
 
Posts: 3135
Joined: Fri Mar 07, 2008 10:23 pm
Location: Didacopoli in California

Re: What's the weather today? (Latine)

Postby Viviparidus » Tue Jan 12, 2016 11:11 am

O, carissime bedwere, me paenitet nuntii tristissimis. Quid tibi tristi dicere possim cum novi quanto dolore iam crucieris? Itaque modo dicam qui interitum matris ferebam: Semel omnes nostorum idem locum ibunt quo rursus mutuo inveniemus. Quoad ubi nos reliquiae enixe vivere debemus, ne delecti nostri nostri pudeant.

Velim tibi complexum an flores mittere possim, sed iners ego modo dicere possum me animo meo tecum semper adesse, amice mi. Obsecuro ne tristitatem devastantem memoriam bonam detergere siveris, fle, nam vitare non potes, sed postquam memoriam amici tui felicem, praecipue eum ridentem, memento. Tu solus non es.
User avatar
Viviparidus
Textkit Enthusiast
 
Posts: 429
Joined: Sun May 10, 2015 2:45 am
Location: Japan

Re: What's the weather today? (Latine)

Postby bedwere » Tue Jan 12, 2016 11:34 pm

Humanissime Viviparide, ago tibi gratias ob verba tua dulcissima. Utinam talis consolator ad matrem Pauli adesset! Spero quidem omnes tandem conventuros esse in locum refrigerii, lucis et pacis.
Hodie autem sudum est et in California meridionali et in animo meo. Gratias iterum.
User avatar
bedwere
Global Moderator
 
Posts: 3135
Joined: Fri Mar 07, 2008 10:23 pm
Location: Didacopoli in California

Re: What's the weather today? (Latine)

Postby Viviparidus » Wed Jan 13, 2016 9:53 am

Humanissimus es Tu, carissime bedwere, matrem amici curans, cum ipse tristitia concuteris! Consolator optimus eris si matri Pauli telephonum das, sive epistulam si loqui iam tibi nimis difficile prae luctu. Sic hotor nam quodque verbum de matre mea mihi familiaque consolationem ferebat. Existentia alicujus qui aeque deflet ipsa mihi gratissima erat.

Heri nubuiosum vero sed nubes graves ne rorem quidem tulerunt extremo. Si caeulum Paulo et amicis lacrimat, hic locus non erat. Hodie rursus purum et humus quidem desiccata est.
User avatar
Viviparidus
Textkit Enthusiast
 
Posts: 429
Joined: Sun May 10, 2015 2:45 am
Location: Japan

Re: What's the weather today? (Latine)

Postby bedwere » Wed Jan 13, 2016 10:41 pm

Iterum iterumque gratias tibi ago, nobilissime Viviparide. Matre mea interrogata, discam quomodo agendum sit erga Pauli genitricem propinquosque. Hodie vero sol hic splendit. Tamen adsunt et tenuae nubes in caelo.
Ignosce autem mihi curioso: estne aurea corona in capite tuo? Profecto te decet ob humanitatem.
User avatar
bedwere
Global Moderator
 
Posts: 3135
Joined: Fri Mar 07, 2008 10:23 pm
Location: Didacopoli in California

Re: What's the weather today? (Latine)

Postby Viviparidus » Thu Jan 14, 2016 10:02 am

Ita placidissimus es, amice mi bedwere, sed oiei, minime mereo aliquam coronam. Id nitorem capilli esse habetur in Manga, tamen id solum signum esse puto.

Deformatio Mangae: Fortasse modo inscitus sum.

Image

https://la.wikipedia.org/wiki/Manga

Hodie sudum, sed frigidissimum erat. Tam frigidum ut tandem manicis indutus sum haec scribens, quamquam cubiculo contra PC sedeo.
User avatar
Viviparidus
Textkit Enthusiast
 
Posts: 429
Joined: Sun May 10, 2015 2:45 am
Location: Japan

Re: What's the weather today? (Latine)

Postby bedwere » Fri Jan 15, 2016 1:01 am

Quam belle semper pingis, optime Viviparide!
Hodie autem mane nonnullae nubes velebant caelum, quas sol paulatim dissipavit.
User avatar
bedwere
Global Moderator
 
Posts: 3135
Joined: Fri Mar 07, 2008 10:23 pm
Location: Didacopoli in California

Re: What's the weather today? (Latine)

Postby Viviparidus » Fri Jan 15, 2016 10:41 am

Gratias ob verba tua dulcis hortatus, honorate amice mi bedwere.
Hodie hic quoque multae nubes caelo sparsae sunt. Quas sol dispellere non poterat sed per aerem siccum tam fortiter lucebat post meridiem peripetasmata claudere debui.
User avatar
Viviparidus
Textkit Enthusiast
 
Posts: 429
Joined: Sun May 10, 2015 2:45 am
Location: Japan

Re: What's the weather today? (Latine)

Postby bedwere » Sat Jan 16, 2016 1:21 am

Et hic multas nubes vidi hodie, carissime, sed neque pluit. Cras autem videbo amicos "gladiatores", nempe sodales Gregis Latini Didacopolatini. Sudum ergo optamus.
User avatar
bedwere
Global Moderator
 
Posts: 3135
Joined: Fri Mar 07, 2008 10:23 pm
Location: Didacopoli in California

Re: What's the weather today? (Latine)

Postby Viviparidus » Sat Jan 16, 2016 10:19 am

Ave, gladiatores, rursus convenietis! Utinam sol iterum vobis optimum caelum det, non nimis calidum nec nimis nubiosum. Multum te oblectes cum amicis, dilecte!

Hodie hic hesterno quidem frigidium erat praecipue mane, cum ad verbum tremebam. Pomeridiem tamen sol negotiose terram calefaciebat, benefacio cujus amoene agere poteram.
User avatar
Viviparidus
Textkit Enthusiast
 
Posts: 429
Joined: Sun May 10, 2015 2:45 am
Location: Japan

PreviousNext

Return to The Agora

Who is online

Users browsing this forum: No registered users and 18 guests