Textkit Logo

De variis latinis graecisque colloquendi formulis

Enter the Agora to try to communicate with others in Latin and Ancient Greek.

De variis latinis graecisque colloquendi formulis

Postby Franmorar » Fri Aug 09, 2013 4:52 pm

DE VARIIS LATINIS GRAECISQVE COLLOQVENDI FORMVLIS ENCHIRIDION
IN ANGLICAM LINGVAM CONVERSIS

ΠΕΡΙ ΠΟΙΚΙΛΩΝ ΡΩΜΑΙΚΩΝ ΤΕ ΚΑΙ ΕΛΛΗΝΙΚΩΝ ΤΗΣ ΟΜΙΛΙΑΣ ΡΗΤΡΩΝ ΕΝΧΕΙΡΙΔΙΟΝ
ΕΙΣ ΤΗΝ ΑΓΓΛΙΚΗΝ ΓΛΩΤΤΑΝ ΜΕΘΕΡΜΗΝΕΥΘΕΙΣΩΝ

ALIO EX ENCHIRIDIO PATRIS CVIVSDAM IESVITAE AVCTORIS
DE LATINE COLLOQVENDO
ET EX OPTIMIS GRAECIS LEXICIS SIVE DICTIONARIIS EXCERPTVM
SECVNDVM EA QVAE IN OPERE "GUÍA DE LA CONVERSACIÓN ESPAÑOLA, LATINA Y GRIEGA" EXPONVNTVR ALIQVIBUS MAGISTRIS AVCTORIBVS
APVD CH. BOURET, LVTETIAE PARISIORVM EDITO ET IN MEXICO VRBE
ANNO MDCCCXCII P. CH. N.

Hanc nouam
Fanmorarius (Franciscus Morales-Ardaya)
confecit editionem
et recensuit et emendauit addiditque

Christophoropoli in Venetiola, anno Domini MMVIII - MMXIII


PROLOGUS

Decem abhinc annis ex optimo meo amico librum dono accepi quendam, in quo colloquia erant et uocabularia uel uerborum catalogi scripta tabulisque digesta. Mirum!, inquam, non tantum quo is liber iam plus quam unum saeculum ageret, sed quod tribus simul linguis, et hispanice et latine et graece, editus. Aetate uexatus liber tamen etiam tunc legi quidem commode poterat, opus autem ei aliqua erat refectione.
Iussi eum refieri, et refectum libenter librum saepenumero legi et perlegi. Tunc mihi occurrit eo ex libro me grammaticen ad colloquendum posse conscribere paruam, ut alii, Latinum Graecumque diligentes sermonem, etiam hanc mecum communicare scientiam possent. Tempus attamen praeteribat, quamobrem sensi, ut aiunt, prouinciam a me maiorem exspectatione durioremque suscipi.
Opus tandem constitui simplicius efficere, uidelicet libri colloquia et transcribere et rescribere, quia non exigua eis necesse recensio emendatioque. Nonnullas feci permutationes, aliquas addidi sententias vel locutiones, itaque ecce coram uobis, o exoptati lectores, hic fructus e nisu conatuque et molimine meo.
Gratae utinam uobis atque utiles sint haec rescriptae, recensae, emendatae additaeque colloquendi formulae, et eis prosint qui pulcerrimae linguae et Latinae et Graecae studeant.

F. M. A.

(P. S. In the next post, the first lesson, now totally readable)
Last edited by Franmorar on Mon Sep 16, 2013 5:55 pm, edited 3 times in total.
Hominibus totam versandam constat esse bibliothecam, ut solam utilem scribere sententiam possint.
Franmorar
Textkit Member
 
Posts: 144
Joined: Tue May 22, 2007 2:20 pm
Location: Christophoropolis in Venetiola

Re: De variis latinis graecisque colloquendi formulis

Postby bedwere » Fri Aug 09, 2013 7:24 pm

Libenter legam! Gratias ago tibi.
Ἀσμένως ἀναγνώσομαι. Εὐχαριστῶ σοι.
User avatar
bedwere
Textkit Enthusiast
 
Posts: 435
Joined: Fri Mar 07, 2008 10:23 pm
Location: Didacopoli in California

Re: De variis latinis graecisque colloquendi formulis

Postby Franmorar » Fri Aug 09, 2013 11:40 pm

Χάριν πολλήν σοι οἶδα, ὦ ἀγαθὲ Βεδουέριε.
Gratias tibi habeo plurimas, Bedverie amice.
Proxima in epistula mea: Salutationes.
Hominibus totam versandam constat esse bibliothecam, ut solam utilem scribere sententiam possint.
Franmorar
Textkit Member
 
Posts: 144
Joined: Tue May 22, 2007 2:20 pm
Location: Christophoropolis in Venetiola


Re: De variis latinis graecisque colloquendi formulis

Postby bedwere » Tue Sep 17, 2013 10:21 pm

Last edited by bedwere on Wed Sep 18, 2013 5:03 pm, edited 3 times in total.
User avatar
bedwere
Textkit Enthusiast
 
Posts: 435
Joined: Fri Mar 07, 2008 10:23 pm
Location: Didacopoli in California

Re: De variis latinis graecisque colloquendi formulis

Postby bedwere » Tue Sep 17, 2013 10:22 pm

Last edited by bedwere on Sun Sep 29, 2013 7:10 pm, edited 7 times in total.
User avatar
bedwere
Textkit Enthusiast
 
Posts: 435
Joined: Fri Mar 07, 2008 10:23 pm
Location: Didacopoli in California

Re: De variis latinis graecisque colloquendi formulis

Postby Franmorar » Tue Sep 17, 2013 10:54 pm

Franmorarius Bedverio amico salutem plurimam.
Optime Bedverie, vincla utilissima addidisti. Vide tamen diligenter et in titulo tabulae septimae decimae mendum tolle. Vale atque vale.

Ὦ βέλτιστε Βεδουέριε, ὀνησιμοτάτους προσέθηκας δέσμους. Ὅρα μὴν ἐπιμελῶς καὶ τὴν ἐπιγραφὴν διόρθου τὴν τοῦ ἑπτακαιδεκάτου πίνακος. Ὑγίαινε.
Hominibus totam versandam constat esse bibliothecam, ut solam utilem scribere sententiam possint.
Franmorar
Textkit Member
 
Posts: 144
Joined: Tue May 22, 2007 2:20 pm
Location: Christophoropolis in Venetiola

Re: De variis latinis graecisque colloquendi formulis

Postby bedwere » Wed Sep 18, 2013 5:03 pm

Nunc titulus rectus est, o doctissime Franmorarie. Gratias iterum ago tibi. Vale!

Νῦν ἡ ἐπιγραφὴ ὀρθή ἐστιν, ὦ σοφώτατε Φρανμοράριε. Πάλιν δὲ χάριν ἔχω σοι. Ἔρρωσο.
User avatar
bedwere
Textkit Enthusiast
 
Posts: 435
Joined: Fri Mar 07, 2008 10:23 pm
Location: Didacopoli in California

Re: De variis latinis graecisque colloquendi formulis

Postby bedwere » Mon Sep 30, 2013 6:46 pm

User avatar
bedwere
Textkit Enthusiast
 
Posts: 435
Joined: Fri Mar 07, 2008 10:23 pm
Location: Didacopoli in California

Re: De variis latinis graecisque colloquendi formulis

Postby bedwere » Tue Nov 05, 2013 2:32 am

Last edited by bedwere on Fri Apr 04, 2014 3:47 pm, edited 5 times in total.
User avatar
bedwere
Textkit Enthusiast
 
Posts: 435
Joined: Fri Mar 07, 2008 10:23 pm
Location: Didacopoli in California

Re: De variis latinis graecisque colloquendi formulis

Postby Franmorar » Thu Nov 07, 2013 7:13 pm

Optimo Bedeverio Franmorarius salutem dicit plurimam.
Mihi desunt verba, o amice, quibus tibi dicam quam gratissimum me feceris edito enchiridio chartaceo vel papyraceo.
Unum vero tantum est explanandum: Non ego enchiridii auctor, sed recensor sum et transcriptor. Itaque iniquum est nomen meum in libri fronte apparere quasi fautor essem.
Multas tamen tibi ago gratias, doctissime.
Vale atque vale.
Hominibus totam versandam constat esse bibliothecam, ut solam utilem scribere sententiam possint.
Franmorar
Textkit Member
 
Posts: 144
Joined: Tue May 22, 2007 2:20 pm
Location: Christophoropolis in Venetiola

Re: De variis latinis graecisque colloquendi formulis

Postby bedwere » Fri Nov 08, 2013 12:10 am

Franmorario doctissimo Bedeverius s.d.q.p.

Laudo quidem modestiam tuam, o Franmorari humanissime. Licet tamen mihi nomen tuum in fronte tenere? Quo mihi videtur te perdignum esse, cum multum laboraveris. Si vis, possum "Curavit" addere.

Cura ut valeas!
User avatar
bedwere
Textkit Enthusiast
 
Posts: 435
Joined: Fri Mar 07, 2008 10:23 pm
Location: Didacopoli in California

Re: De variis latinis graecisque colloquendi formulis

Postby Franmorar » Fri Nov 08, 2013 9:41 pm

Multum tibi salutis impertio, amice B.
Perbene mihi "curavit" videtur. Nomen vero tuum, quippe qui editor sis, itidem in fronte est addendum, nonne credis? Bene vale, doctissime vir.
Hominibus totam versandam constat esse bibliothecam, ut solam utilem scribere sententiam possint.
Franmorar
Textkit Member
 
Posts: 144
Joined: Tue May 22, 2007 2:20 pm
Location: Christophoropolis in Venetiola

Re: De variis latinis graecisque colloquendi formulis

Postby bedwere » Sat Nov 09, 2013 12:07 am

Salvus sis, o Franmorarie. Nunc vero, "curavit" ante nomen tuum sub titulo libri apparet. Concede autem, o generose amice, ne nomen meum ibidem inveniatur. Quod enim feci, libenter feci, sed magno operi tuo comparandum non est. Vale quam optime!
User avatar
bedwere
Textkit Enthusiast
 
Posts: 435
Joined: Fri Mar 07, 2008 10:23 pm
Location: Didacopoli in California

Re: De variis latinis graecisque colloquendi formulis

Postby Franmorar » Wed Nov 13, 2013 1:08 pm

O amice, iterum dico, ut aequum est, nomen tuum in fronte addendum. Namque ipse non solum editor sed etiam corrector es et alter recensor. Sin autem nomen tuum non ibi apparebit, malo neque meum ibidem legi posse.
Vale atque vale, sapientissime vir.
Hominibus totam versandam constat esse bibliothecam, ut solam utilem scribere sententiam possint.
Franmorar
Textkit Member
 
Posts: 144
Joined: Tue May 22, 2007 2:20 pm
Location: Christophoropolis in Venetiola

Re: De variis latinis graecisque colloquendi formulis

Postby bedwere » Wed Nov 13, 2013 2:26 pm

Incertus utrum benignitas major sit tua an clarior doctrina, amicissime mi, nequaquam constristem te, nomina nostra sub titulum libri conscripsi. Cura ut valeas!
User avatar
bedwere
Textkit Enthusiast
 
Posts: 435
Joined: Fri Mar 07, 2008 10:23 pm
Location: Didacopoli in California

Re: De variis latinis graecisque colloquendi formulis

Postby Franmorar » Fri Nov 15, 2013 1:43 pm

Salutem et gratias plurimas, Roberte Bedeveri, nobilissime vir, quia mihi placuisti et comis in me fuisti. Ut semper bene sit tibi!
Hominibus totam versandam constat esse bibliothecam, ut solam utilem scribere sententiam possint.
Franmorar
Textkit Member
 
Posts: 144
Joined: Tue May 22, 2007 2:20 pm
Location: Christophoropolis in Venetiola


Return to The Agora

Who is online

Users browsing this forum: Calgacus and 6 guests