by Franmorar » Wed Sep 04, 2013 2:01 am
Franmorarius Calliopae salutem multam dicit.
Optima Calliope, laetor quod tibi latine scribere et sic tuas exercitationes juvare possum latinas.
Dicis te e Lettonia esse civem. Equidem civis sum venetiolanus seu venetiolensis, e Venetiolis, ut prisce dicebatur, nunc Venetiola re publica dicta, in America meridionali seu australi sita. Terra calida est plerumque, atque hiemes non habemus, sed tempestatis conditio secundum altitudinem solorum variatur. Itaque sola humillima sunt calidissima, altiora autem tepida iterdumque frigida. Montes niveos habemus nonnullos, littora pulcerrima, planities extensissimae quae in nostro sermone "llanos" vocantur, silvae complures.
Venetiolani hispanice plerique loquimur, et cordialiter peregrinis utimur.
Multum vale, interretialis amica.
Hominibus totam versandam constat esse bibliothecam, ut solam utilem scribere sententiam possint.