Kynetus Valesius wrote:Amici
Miror quod nemini vestrum visum est nuntiis quae a me misi sunt respondere. Hoc nullo modo intellegere possum! Omnia mea incepta lingua anglica descripsi! Consilium novum coram moderatoribus posui. Velim scire quid hac de re censeant. De plicis audibilibus loquor. Videte epistulam quam hac de re vobis misi, quaeso. Precor, respondeatis quam primum.
Valete
Kynetus
Lucus Eques nouo sodali Kyneto Valesio grate s. d. p.
Salue, Kynete! Memet quoque paenitet quod nemo tibi respondeat, neque miror, nam plerique sodales qui Latine seu Graece scribere possint haud frequenter frequentant nostram Agorán, infeliciter. Neque uoluntatem habent uidetur sermones magnos neque paulos agere, ut adhuc expertus sum. Temporis multum infortunate non habeo ad colloquendum, ipse enim Florentiae studeo, et interreti accessus limitatus est, sed aliquando feliciter respondebo.
Vt forum magnum et paradisiacum frequentes, cum gaudio tibi demonstro Nuntios Latinos:
http://www.yleradio1.fi/nuntii/
Ac Forum suum bellissimum:
http://chat.yle.fi/yleradio1/latini/index.php
Vtique, cura ut ualeas, amice Kynete, et spero nos occassionem habituros colloquia multa seu hic seu ibi apud Nuntios Latinos agere. Valeto!
Scribebam Florentiae a.d. VI id. Oct. a.u.c. MMDCCLVIII s. a.D. MMV.