Textkit Logo

Fabula iocularis (now with corrections!)

Enter the Agora to try to communicate with others in Latin and Ancient Greek.

Fabula iocularis (now with corrections!)

Postby Parthenophilus » Tue May 03, 2005 2:08 am

Atheos quidam in silva deambulabat omnia admirans quae evolutio creaverat.

"Quam magnificae sunt arbores! Quam forte flumen! Quam pulchra animalia!" secum dixit.

Ut secundum flumen ambulabat, crepitus post eum fuit. Se convertit et magum conspexit ursum ad se currentem.

Quam celerrime secundum semitam currere coepit. Oculis tamen trans humerum coniectis percepit ursum appropinquare. Itaque celerius currere conatus est. Tam pavidus erat ut lacrimas in oculis haberet.

Oculos trans humerum iterum coniecit. Etiam propius erat ursus. Itaque conatus est etiam celerius currere. Tamen aliquid pede offendit et ad solum praecipitavit.

Sine mora ursus super eum erat, ungula laeva eum tenens, ungula dextra sublata ut eum percuteret.

Atheos clamavit: "Deus, serva me!"

Tempus constitit. Ursus immobilis factus est ut statua. Silva silebat. Desiit etiam flumen moveri.

Lux splendida virum illuminavit, et vox e caelo venit: "Me esse negavistis his omnibus annis, et alios docuistis me non esse. Etiam casui cosmico attribuistis omnia quae creavi. Num speras me te adiuturum? Te in cultoribus meis numerem?" Atheos in lumen spectavit. "Sane hypocrita sim si te nunc rogem ut me adiuves quasi verus Christianus sim. Fortasse autem ursum Christianum facias?"

"Esto," dixit vox. Lux subito extincta est. Flumen denuo fluebat. Soni silvae denuo audiebantur.

Deinde ursus ungulam demisit... et ungulas ambas prae se compressit... caput demisit et dixit: "Benedic, Domine, me, et haec tua dona, quae de tua largitate sum sumpturus. Per Christum Dominum meum. Amen."
phpbb
User avatar
Parthenophilus
Textkit Neophyte
 
Posts: 64
Joined: Tue Feb 08, 2005 12:40 pm
Location: England's green and pleasant land

Return to The Agora

Who is online

Users browsing this forum: No registered users and 6 guests