Hattrick

Enter the Agora to try to communicate with others in Latin and Ancient Greek.
Post Reply
tadwelessar
Textkit Neophyte
Posts: 74
Joined: Mon Oct 20, 2003 4:51 pm
Location: Italy, Sardinia, Sassari

Hattrick

Post by tadwelessar »

TADW_Elessar omnibus sodalibus s.d.

Hattrick pediludium interretiale est ubi lusores vendere et emere atque cum multissimis hostibus totius orbis terrarum in certamen venire potes.

Quomodo Hattrick movetur:
Hattrick gratuitus est. Turmam tuam per navigatrum administras. Certamina bis in hebdomada sunt. Semper inire potes ut turmae tuae condicionem inspicas, de exercitatione iubeas, lusores in libero foro emas vel solum cum aliis Hattrick utentibus verba facias.

Hattrick numquam finem habet. Ubi seriem tuam vincas, electus es ut insequenti aetate in divisionem superiorem promovearis (aetas sedecim hebdomadas provehitur). Esne paratus? Esne paratus gloriam domi et toto orbe quaerere?

Hunc ludum in linguam latinam convertere velim. Tres lusores inveni qui latine loqui possent sed non satis sumus ut paginas omnes situs convertamus. Convenite in www.hattrick.org, ludus iucundissimus est; etsi difficilis esse videtur, re vera non ita est.

Situs de conversione in linguam latinam hic est
http://s4.invisionfree.com/Latin_HT/index.php?act=idx

Si iam Hattrick ludis, mihi epistulam mitte: nomen meum est TADW_Elessar, numerus turmae 545106 (Gondor Kings) est.

Valete!

Post Reply