De pelliculis cinematographicis loquamur.
Una ex pelliculis quae me maxime delectant est Conan Barbarus, quae etiamnunc est optima pellicula quam Arnold Schwarzenegger umquam fecit. Bona fabula narrata bene. Violentia grata. Musica praeclara. Adde quod in hac pellicula gubernator Califoriae serpentem ingentem gladio magno occidit. Quid pluris vultis?
Solum problema quod haec pellicula habet mea sententia est quod amica Conanis magnum nasum habet. Venustior actrix eligi debuit quae has partes ageret.
Constat alteram de Conane pelliculam, nomine Conan Deletor, quamquam iucundiores feminas in se habeat, cinematographicum stercoris acervum esse.