De Circulis Latinis necnon Sodalitatibus

Enter the Agora to try to communicate with others in Latin and Ancient Greek.
Post Reply
Aluarus
Textkit Neophyte
Posts: 20
Joined: Thu Aug 18, 2011 2:15 pm

De Circulis Latinis necnon Sodalitatibus

Post by Aluarus »

Alvărus consodalibus salutem.

Abhinc annum fere et dimidium, catalogum Circulorum Latinorum conficio. Circulus Latinus est sodalitas qua homines conveniunt frequenter ut latine inter se loquantur. Ob quam causam, et ut homines linguam latinam in orbe ac in rete colentes sciant num sint sodalitates his similibus in patria (vel, si noscunt, includantur, vel condantur novae) catalogum digero.

Modo eos elexi Circulos quos sciam saepe convenire vel etiamnunc exstare, nam multi numerantur aliquot in paginis interretialibus qui non conveniunt nec in Orbe adhuc sunt. Etiam scio circulos esse privatos, qui non in rete nuntiantur et raptim (ut dicam) seu clam convenire solent. Mihi hoc probatum est, sed non includo. Etiam aliqui paginá interretiali carent, sed certo scivi ab aliquo Circulum exstetisse, igitur inclusi.

Circuli numerantur descriptione parva adhibita (si quid sit momenti enarrandum) et ligamine interretiali (si exstat pagina). Sunt enim Circuli in America septentrionali, Europa et Asia, utrum in aliis terris sint incertus sum.

Si quaeso scitis alias praeter in catalogo inclusas exstare ac vigere sodalitates me certiorem facitote, quaeso, modo includam eas.

https://maps.google.es/maps/ms?msid=210 ... 226.054688

VALETE
“Captivæ Graeciæ lingua in paucorum Eruditorum memoria hodie vivit; laborandum est, ne omnino intereat linguarum pulcherrima” Balbinus, Verisimilia Humaniorum Disciplinarum, XII, 3.

“In omni disciplina infirma est artis præceptio sine summa adsiduitate exercitations” R. ad Herennium, III, 40.

Post Reply