Miror quas de religione sententias habeant alii hoc forum frequentantes. Meo iudicio religiones nil praeter superstitiones sunt quae iam extinctae esse debent.
Semper perturbat me quod aliqui mysticus barbatus, qui abhinc multa saecula mortuus est, tantum valere potest apud tot homines in nationibus modernis viventes.
Illi barbati, quamquam iam pulvis sunt, etiamnunc efficiunt ut biliones hominum sicut stulti asini se gerant.
Religio dedecori est generi humano.
Ecquis religionem defendere vult?

