Salvete amici
Millibus verbis vocibusque discitis adhuc puto me tyro rudis esse - ecquid oportuit me hac in sententia accusitivum usurpare? post plusquam decem lucubrationum annos - dicendum autem quoque nullo modo studebam continenter - mihi confitendum est me posse tantummodo claudice scribere legere loqui. Id inprimis doleo quod opera poetarum vix possum penetrare idque facio tantummodo nisus multis indicibus dolisque. Num obii hoc consilium (discendi scilicet linguam latinam) ut pollicem tererem paginas lexicorum volvendo? Nonnumquam pro dolor mihi videtur ut mihi necesse sit significationem ac formam cujusvis verbi disci ter quarterque antequam tandem resideant firmiter in memoria. Num operam perdo? Num tam stolidus sum ut lingua latina a me disci non possit? Nisi essem pertinacissumus discipulus iamdum haec vana studia relinquerem!

