diis marinis colendis

Enter the Agora to try to communicate with others in Latin and Ancient Greek.
Post Reply
Kynetus Valesius
Textkit Fan
Posts: 217
Joined: Sat Oct 08, 2005 1:34 pm
Location: Washington DC

diis marinis colendis

Post by Kynetus Valesius »

suis omnibus - infesti autem sciunt o sciunt quo sibi eundum - S.P.D. compressis manibus cynetus ille valesius procax liberque

variae ac diversae sunt amoenae ac proficuae artes aquaticae, ut puta ars lintribus cymbisve aequoris secandi (navigatio), ars anima retenta urinandi ad fundum animalia ibi habitantia visitatum (urinatus liber vocatur ea me auctore), ars faciendi exercitia corporalia in piscinae vadis quae maxime senibus dolentibus propter artus arthriticos placet (aerobatica exercitia aquatica), ars captandi sauves atque salubres pisces harundibus aut retibus (piscatus, piscaturave, piscatiove), ars explorandi ambitus marini capsis chalybeiis spiraculisve aeris plenis (scuba scilicet) atque scilicet plures multae aliae.

haec omnes artes aquaticae valde me delectant atqui inprimis arte innatandi millia pasuum per horridos oceani campos ac ea captandi fluctus altos propiores orae tonantes atque magno fragore conlabentes super scopulos caecos ac postremo vi sua consumpta succumbentes delector. illa pro tempore dimissa ad hanc explicandam vertor. sed quid sibi vult capere fluctum? propositum est ita natare gravitate ac declivitate adjuvantibus ut e labro (ut dicitur) summove fastigio fluctus accendentis oram proiiciare deorsum atque aversim ac veharis trans fluctus superficiem plus minusve intacta (si puella es) aut intactus conlabenti mole spumifera (quae dicitur aut bulligo aut aqua alba) post te. quamquam capere fluctus stimulans et jucundus est ludus periculum est ne ossa frangas neu afflictus undae vi fatali mergas. neque jocor. necque facile est haec explicare nam in re paradoxum singulare est: id est, ut fluctum capias modererisque bene necesse est ut eo capiaris et praeceps inpellaris. quod valde anceps est conatus susceptumve. sed quid plura? videte potius, si accidit ut symbola mea placuerit, integram taeniolam praesto ad sequentem situm.

http://www.youtube.com/watch?v=CeOMSHQwN00

in taeniola videmus fluctus conlabentes prae tres oras maritimas quarum prima “tonans” (boomer), altera “cuneus” (wedge), atque tertia “ductus” vocatur quarumque quisque est locus celeberrimus apud nos quorum colere deos marinos magnopere intersit. “tonans” haud procul aedibus nostris in urbe didacopli sitis abest atque illuc usitate nona hora antemeridiana propero ad sacras ablutiones faciendas. attamen saepnumero accidit ut procellis exhaustis aut jove nolente nulli alti ac apti fluctus volvuntur ad terras. quod malum. attamen eo in casu me exerceo innatando dua triave passuum atque ad id faciendum vestigia dirigo mea humilia (nam una cum diis undarum madidis sum qui humilitatis virtutem colam sancto benedicto, monachorum rectore, admonente) ad alteram oram aptissimam pedibus paucis distantem cui nomen est “sinus gemmatus” (la jolla cove), tam amoenissimus ideoque celeberrimus locus ut advenae frequentes ex omni orbis parte eo attrahuntur ad ferias agendas. Itaque, amici, felix sum homo nam hic sedes habemus pulcherimas, hic divinis in artibus versor. attamen multum scripsi atque mens languens pacem et quietem suadet. itaque valete.

Post Reply