Salvete, o interretiales amici.
Utcumque hoc in forum ingredior et aliorum nuntia utentium lego, in quibus scribunt eos latinam graecamque linguam velle discere, ut latine vel graece cum aliis in quotidianis communicare possint sermonibus, itidem autem saepe rogant et quaerunt, quae sint optimae et velocissimae methodi promptissimaeque, tantum equidem id eos suadere his consiliis amicos interretiales velim:
Primum, nolite latinam vel graecam linguam ad latine in primis vel graece loquendum aut scribendum discere, sed potius opera latine vel graece antiquis ab auctoribus scripta legendo delectari possitis. Namque hodiernis temporibus paucos valde reperietis latine vel graece cottidie interloquentes, ut latine vel graece cottidie loqui loquendi tantum gratia proficiat.
Alterum, ne saepissime quaesieritis, quae sint optimae omnium et ex omnibus temporibus ad latinam discendam linguam vel graecam methodi. Plurimae quidem sunt methodi, et multa bonae vel etiam optimae, si aptis cum discipulis conjunguntur. Aliis optimae sunt methodi cum grammaticae regulis conversionibusque in utramque linguam revertendam excogitatae, aliis "directae" methodi ab multis vocatae quasi lingua patria discatur, aliis eae quae in rudimentis permanent, aliis quae ad usum iam progressorum discipulorum confectae. Ergo non sola omnium optima est methodus.
Tertium, nolite cuncta fere latina vel graeca verba et grammaticen addiscere, antequam opera, etiam brevissima, legenda capietis. Id vastiorem est provinciam suscipere, ut solito aiunt, etiam peritis expertisque. Verba discite, prout in operibus apparebunt, et addiscite grammaticae regulas, prout eis quidem utemini.
Quartum postremumque, non est memoria contemnenda. Nemo lingua potest peregrina erudiri nisi sermone novo memoriam exerceat.
Spero fore ut haec vobis prosint consilia.
Valete.
